scribendo valet exprimere; monachi pariter et canonici vitam et ordinem conabatur explere;
conatur etiam modis omnibus, ut sit servus prudens et fidelis, ut in messe Domini non
inveniatur ociosus, nec abscondat pecuniam Domini sui verum ut possit revertenti Domino
fiducialiter occurrere dicens: Domine, ecce mna tua, decem mnas acquisivit. Fit ergo
verbi Dei praedicator egregius, instructor religionis praecipuus; amat clerum reverenter,
docetque sapienter, cunctumque populum instruit decenter, utque breviter concludam,
omnibus omnia factus est ut omnes lucri faceret. Dioecesim suam diligenter circuit, vitam
omnium, praesertim clericorum, dignoscere gliscit; et ut omnis clericus sui nominis compos
existat, paterne monet, multumque desiderat. Sic enim eruditissimus doctor Hieronymus
vitam describens clericorum, ait: Quod a sorte Dei clericus dicitur; scilicet, ut abiecto
mundi huius impedimento nihil praeter Deum sortiatur.
6. Primo igitur canonicos ecclesiae maioris in civitate Lucana, quae est in honore
sanctissimi episcopi et confessoris Martini dedicata, mitissime aggreditur, monet, blanditur
et suadet ut opere exerceant, quod nomine dicuntur - canonicus enim quasi regularis
dicitur - utque regularem agant vitam, studiose praedicat et precatur. Cumque diutius
illis instaret, idemque frequentet instigaret, indignati tandem sunt, ac temere nimis responderunt.
At ille, sicut pater pius et mansuetus, benigne omnia suscipit, nec tamen vinci a
malo vellet, sed in bono vincere malum studet. Promittit denique, tanquam alter factus religiosissimus
episcopus Augustinus, ut vitam cum illis peragat communem. Nihil praeter
illos proprium, verum omnia simul vult cum ipsis habere communia; vult effici pauper, ut
divites illos faciat in Christo, omni omnino conamine tum spiritualiter tum seculariter
nititur eos allicere.
7. Invitat tandem sui studii adiutricem marchionissam domnam Mathildam moribus ac
genere nobilissimam; quae spiritualis et religiosissima in occulto, secularem aut, ut verius
dicam, militarem agebat vitam in manifesto; sic tamen spiritualem habebat ac saecularem,
ut et illam in Christo et istam faceret pro Christo. Quae vero saecularis, haec maioris
illi fuit angustiae ac laboris, sed et multo pluris, spero, retributionis. Illa etenim voluntatis
fuit propriae, ista quidem obedientiae. Si quid ergo habet ipsa ingenii, si quid sapientiae
vel consilii, id effudit hoc in negotio hilariter. Igitur praedictos alloquitur canonicos, tum
communiter, tum singulariter; incitat, instigat eos, confortat atque spondet ecclesiae augmentum
et honorem, ipsis quoque commodum, tam in futuro quam in praesentiarum.
Promittit etiam parentibus ipsorum divitias et honores, quatenus vel sic attrahere possit
voluntates illorum. At illi saeculo nequam excaecati, respuunt omnia, eligunt magis aquam
angustiae in dampnationem quam vinum laetitiae in salvationem, optant pauperes potius
esse diaboli quam divites Christi. Praedictus autem praesul et pastor diligentissimus, nolens
oves sibi commissas perire, tum minis, tum blandimentis eos aggreditur. Cui dum
resisterent illi, et quantum potuerunt, contradicerent, iam tunc, credo, nimium sed inaniter
fatigatus cessasset, nisi quod beatus papa Leo IX sub decreto anathematis statuerat, ut
eiusdem ecclesiae canonici vitam agerent communem, et viverent regulariter. Cuius decreti
quotiens vidit aut recordatus est praeceptum, expavit, nec tacere ausus fuit.
8. Accidit igitur, ut eandem ad civitatem sanctissimus papa Gregorius VII veniret;
perlatumque est ad ipsum idem illud negocium; qui mox incipit paterno illos primum
affectu admonere, ac dicere, quoniam Romani pontificis decreta praeterire non licet; rogat
eos et suadet benigne, quatenus saluberrimis obediant decretis et reverendissimi patris
exequantur voluntatem. Nec semel aut bis, sed saepe ac multum, aliquando cum eodem
sancto episcopo, interdum sine ipso alloquitur illos, tum dure, tum blande, proferens eis
scripturas sanctas et auctoritates authenticas. Illi vero, etsi humiliter se beata quandoque
monita finxerunt audire omnia tamen absentes depravarunt. Vocantur denique ad sedem
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|