A.D. MCLXVI. Parason iudex Turritanus et Petrus eius   frater  iudex Calluritanus, et 
iudex de Galluri, qui in Turri cum suprascriptis Pisanorum Consulibus erant, audientes que 
gesta erant, magnum dolorem et tristitiam habuerunt, et Pisas in galeis cum Consulibus, 
pro honore et satisfactione facienda, venerunt. Parason quidem iudex in parlamento facto 
in burgo Sancti Michaelis, propter timorem propinquorum et parentum interfectorum in 
Sardinea, iuravit ad sancta Dei Evangelii quod mortem predictorum Pisanorum non invenit, 
nec cum alio consiliatus est, immo doluit; et insuper omnia precepta et fidelitatem Consulum 
Pisanorum   et  successorum iuravit, et terram in feodum pro predictis tenere, et libras VI 
milia dare, ac censum librarum c, et falcones paria XII omni anno supradictis Consulibus 
eorumque successoribus sacramento dare promisit. Predictus siquidem Consul Guilielmus, 
cum Leone Pulta, qui in legatione obiit, et Carone, cum una galea, iudices Parasonem et 
Petrum cum aliis Sardis in Sardineam, in Portum Turritanum, in mense Iulii transvexere. 
A.D. MCLXVI, kal. Iunii. Fuit bellum inter Pisanos et Lucenses ad balneum Montis 
Pisani, et gratia Dei, Pisani vicerunt illos, et usque ad Massam  eos   fugaverunt. 
A.D. MCLXVI, XVI kal. Iunii. Pisanorum Consules miserunt unam galeam bene 
armatam ad Portum Veneris pro capienda galea Trapilicini; quem galeam Pisana galea 
viriliter expugnavit, et eam cepisset, nisi Consul Ianuensium, qui ibi erat cum Uguicione 
Pisanorum Consule, pro pace componenda, in auxilium Trapilicini cum buthettis et aliis 
navibus super Pisanorum galeam occurrisset. 
A.D. MCLXVI. Indictione XIII, mense Iulio. Pisani decem galeas velociter armavere, 
de quibus VII navigavere versus Siciliam pro Ianuensibus capiendis; que usque ad Isclam 
Maiorem fuere, et galeotum atque alias naves ceperunt. Alie vero tres in Provinciam ivere, 
et unam magnam navem Ianuensium honeratam ceperunt, et alias quamplurimas naves, et VII 
buthettos Ianuensium venientes de Ispania; et sic cum magno honore, et cum Ianuensibus 
XXXVII magrus civibus, decimoprimo Kal. Augusti, Pisas rediere. Ianuenses, hec audientes, 
quarto decimo galeas armavere, et post illas usque ad Montem Pesulanum ivere, et in 
Marsilia et in Rodano quinque naves Pisanorum vacuas cepere, et sic reversi sunt Ianuam. 
A.D. MCLXVI, tertio idus Augusti, Pisani cives videntes triumphum trium galearum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
 
  |