Debet enim concionator in causa demonstratiua, si causam suscipiat
defendendam uel impugnandam, et similiter in causa deliberatiua et
iudiciali: primo inuenire exordium cause, secundo narrationem et sic
de singulis, ita uidelicet ut primo exordiatur. Secundo exordita debet narrare,
tercio narrata diuidere, quarto diuisa confirmare, quinto dicta uel que
dici possent in contrarium dicti sui confutare, sexto et ultimo concludere.
(5.) Igitur exordium est principium orationis per quod animus auditoris
uel iudicis constituitur uel comparatur ad audiendum.
Narratio est rerum gestarum aut proinde <ut> gestarum expositio.
Diuisio est per quam aperimus quid conueniat, quid in controuersia
sit, <et> per quam exponimus quibus de rebus dicturi sumus.
Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum assertione.
Confutatio est contrariorum locorum dissolutio, idest argumentorum.
Conclusio est artificiosus terminus orationis.
(6.) Exordiorum due sunt species: principium et insinuatio.
Est autem principium, cum statim auditoris animum nobis ydoneum
reddimus ad audiendum.
Insinuatio eius modi debet esse ut occulta dissimulatione illa eadem
faciamus per insinuationem que facere intendimus per principium.
Unde hec est differentia inter principium et insinuationem, quia principium
statim et aperte reddit ydoneum auditoris animum ad audiendum,
insinuatio uero occulte et per dissimulationem eadem facit que principium.
Iterum alia <est> differentia inter principium et insinuationem, quia, cum
principio uti non possumus nec debemus, tunc insinuatione uti debemus.
(7.) Notandum quod sunt tria que debemus a iudice uel ab auditore
acquirere per principium et insinuationem: docilitatem, attentionem,
beniuolenciam.
Dociles auditores habere poterimus, si summam breuiter exponemus et
si attentos eos faciemus. Nam docilis est ille qui attente uult audire.
Attentos habebimus, si pollicebimur nos de rebus magnis et inusitatis
uerba facturos.
Beniuolos faciemus IIII modis: a nostra <persona>, ab aduersariorum
nostrorum persona, ab auditorum persona, a rebus ipsis.
A nostra persona beniuolenciam contrahemus, si nostrum officium
sine arrogancia laudabimus, aut in rem publicam, quales fuerimus, aut in
parentes, aut in amicos, aut in eos ipsos qui audiunt aliquid referemus;
cum hec omnia ad eam ipsam rem de qua agitur si<nt> accomodata; item
si incommoda nostra proferemus, solitudinem, calamitatem, et si orabimus
ut nobis sint auxilio, si simul ostendemus nos in aliis spem habere noluisse.
|
|