Solutio
Respondeo dicendum, quod secundum hoc tenemur aliquem diligere secundum
quod nobiscum aliquam communicationem habet. Inimicus autem noster habet
quamdam nobiscum communicationem in natura, secundum quam est possibilis
ad communicandum nobiscum in divina vita; et ideo in his quae pertinent ad
naturam suam et ad gratiam habendam, debemus eum diligere; sed inimicitiam
suam quam adversus nos habet, non debemus diligere: quia secundum eam
nobiscum non communicat, nec etiam sibi ipsi, sed magis contrariatur; sicut
etiam de aliis peccatis dictum est.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod diligere inimicos quantum ad ostensionem
signorum benevolentiae, hoc perfectionis est, et ad hoc non omnes tenentur;
sed quod homo inimico suo optet gratiam Dei et vitam aeternam, quod specialiter
caritas respicit, hoc necessitatis est.
Ad secundum dicendum, quod in veteri lege etiam homines tenebantur ad dilectionem
inimicorum, sicut patet per auctoritatem Levitici inductam. Unde quod
dicitur: «Odio habebis inimicum tuum», non est ex lege sumptum, quia
nusquam hoc in littera invenitur; sed est additum ex prava interpretatione
Iudaeorum, qui ex quo praecipiebatur dilectio proximi, concludebant quod inimici
essent odiendi. Additum autem est consilium in nova lege de ostensione
signorum benevolentiae ad inimicum.
Ad tertium dicendum, quod natura inclinat ad odiendum inimicum, non inquantum
est similis secundum convenientiam in natura, aut in perceptibilitate gratiae,
sed inquantum est dissimilis. Hoc autem contingit, inquantum est inimicitias
exercens, quod summopere nobis displicere debet.
Ad quartum dicendum, quod caritas attendit ad quaedam bona per se, scilicet
ad bona gratiae; ad quaedam autem per accidens, inquantum ad ista ordinantur.
Bona autem temporalia, quae per accidens caritas attendit, et ex consequenti,
possunt se invicem in diversis impedire: quia prosperitas unius inducit
adversitatem alterius. Unde quia caritas ordinem habet, et plus debet diligere
quisque se quam alium, et propinquos quam extraneos, et amicos quam inimicos,
et bonum commune multorum quam bonum privatum unius; potest aliquis
salva caritate optare malum temporale alicui, et gaudere si contingit; non
inquantum est malum illius, sed inquantum est impedimentum malorum alterius
quem plus tenetur diligere, vel communitatis, aut Ecclesiae. Similiter de malo
etiam eius qui in malum temporale incidit, secundum quod per malum poenae
impeditur frequenter malum culpae eius. Sed bona gratiae mutuo se non impediunt:
quia spiritualia bona a pluribus integre possideri possunt; et ideo quantum
ad hoc, nullus salva caritate potest malum alteri optare, vel de malo gaudere;
nisi inquantum in malo culpae vel damnationis alicuius relucet bonum
divinae iustitiae, quod plus tenetur diligere quam aliquem hominem. Sed hoc
non est per se de malo gaudere, sed de bono quod adiunctum est malo.
|
|