Salimbene de Adam: Cronica

Pag 800


Item Ioelis III: Sol et luna obtenebrati sunt, et stelle retraxerunt
splendorem suum. Et Dominus de Syon rugiet et de Ierusalem dabit
vocem suam. Ideo istas auctoritates multiplicavi, quia aliquando
sol obscuratur, aliquando luna, aliquando fit terremotus;
et aliqui qui predicare debent non habent ita subito themata ad
hanc materiam preparata et habent inde confusionem.
Reminiscor quod in conventu Pisano habitabam, bene sunt
XL anni et eo amplius, et factus est terremotus sequenti die post
Nativitatem Domini, scilicet in nocte sancti Stephani, et frater
Clarus de Florentia ex Ordine fratrum Minorum, unus de maioribus
clericis de mundo, in archiepiscopali ecclesia bis populo predicavit,
et primo placuit, secundo displicuit; et hoc non ob aliud,
nisi quia super unum et idem thema ambas predicationes fundavit;
quod magisterii fuit ex parte sua, quando dixit diversa, sed turba
maledicta et simplex, que non novit legem, putaverunt quod eumdem
sermonem dixisset, propter idem thema quod secundo fuerat
repetitum; et inde confusionem habuit, unde debebat habere
honorem. Tale autem fuit thema ab eo propositum, Aggei II:
Adhuc unum modicum est, et ego commovebo celum et terram, mare
et aridam, et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis
gentibus; et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
Ideo Sapiens in Proverbiis dicit, XXIII: In auribus insipientium
ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Item Ecclesiastes
IX: Verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor
principis inter stultos. Nota quod terremotus consuevit fieri
in montibus cavernosis, in quibus includitur ventus, et volens
egredi, quia non habet spiraculum ad egrediendum, concutitur
terra et tremit, et inde terremotus sentitur. Patet exemplum
in castanea non castrata, que ex igne saltando violenter et fortiter
prosilit, pavorem circumsedentibus inmittendo.
Item millesimo supraposito, scilicet MCCLXXXIIII, in festo
Nativitatis Domini et sancti Stephani nocte et die, nix magna
descendit, que pre nimia gravedine multas arbores viridariorum
fructiferas, ut amigdalas et malogranata, deiecit et fregit, et fuit
illis diebus validum frigus et gelu, ita ut impleretur Scriptura que
dicit, Eccli. XL3: Gelu sicut salem effundet super terram, et dum

Torna all'inizio