Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 36


abbatibus, nostrisque magnatibus, cepimus tractare cum eis,
ubi melius habitacio illius loci mutaretur. erant enim parietes
ecclesie erecti a bone memorie genitore nostro, quos cum propriis
servis erexerat cum ipso castello, quod adiacet extra muros istius
civitatis, cum amplissima presa a giro in girum, que ipsa presa
a duabus partibus continet in platea foris muros civitatis; ab una
parte coniungitur cum muro eiusdem civitatis; ex alia vero parte
perexit usque ad alveum fluminis, in quo idem noster genitor monasterium
una nobiscum constituere disposuit. tunc omnibus placuit,
ut in eo loco habitacio ipsius monasterii fieret. nos autem
divina inspiracione compulsi, pro mercede et redepmcione anime
genitoris nostri, simulque et nostre, concessimus iam dictam presam
ad edificandum monasterium in honore beati Vincencii, ubi
nunc Deo favente domnus Godelpertus venerabilis abbas regimen
tenere videtur, ubi cotidie Deo laudes reddantur in honore beati
Vincencii, et oracio pro genitore nostro, nostrisque facinoribus.
ea videlicet racione, ut amodo et semper custos ipsius loci, et monachi,
qui in eodem habitaverint loco, firmiter habeant et possideant
eandem presam, qualiter de fine in finem decurrit, cum
eisdem parietibus et omnibus introhabentibus subter vel super;
et quod in antea ibi dono Dei firmatum, paruerit, absque contrarietate
nostra vel heredum nostrorum, seu <quibus>cumque comitibus,
castaldeis, iudicibus, vel qualiscumque persone retraccione
vel inquietudine, ita ut nullus in predictam nostram concessionem,
qualiter iudicatum est, quippiam invasionis vel contrarietatis ingerere
ullo umquam tempore presumat; sed quieto iure habeat et
possideat ipsam presam predicta ecclesia in perpetuum, qualiter
iudicatum est. Ut autem hec nostra auctoritas pleniorem in Dei
nomine optineat vigorem, manu propria subscripsi, et anulo nostro
subtus sigillari iussimus. Data .XVI.o kalendas decembris, anno
quinto patriciatus domni Landulfi et domni Atenulfi excellentissimorum
principum, indiccione ,IIIa. Actum Capue.

Torna all'inizio