LXXXXVII.
Qualiter epistole corrigantur.
Item nota quod in dictamine semper debemus uti verbis
propriis, vel ad aliam similitudinem decenter translatis, ut
«pratum ridet» et «litus aratur». Item nota quod in verbis
prime et secunde persone intelligitur certus et determinatus
nominativus, unde non debet in epistula poni pronomen
prime vel secunde persone nisi cause discretionis ut «vivo
ego, dixit dominus»; vel causa determinationis faciende, videlicet
quando plures sumus qui scribimus vel mittimus, et
ego solus volo aliqua specialiter dicere et singulariter declarare.
LXXXXVIII.
De verbis transmissivis.
Nota quod «destino, mitto» et omnia verba transmissiva,
si post se accusativum recipiunt rationabilem rem denotantem,
alium accusativum semper exigunt cum prepositione ut
«mittam nuntium meum ad te». Si vero accusativus ille
aliam rem donotat a rationabili, semper sequi debet dativus
casus, ut «mitto C. solidos tibi» et non «ad te».
Item nota quod cum uni dicimus «vos» causa honoris,
si dictio sequens est adiectiva significatione, tamen debet poni
tantummodo in singulari numero ut «vos estis pater meus,
adiutor meus, dominus meus et benefactor meus». Si vero est
adiectiva voce et significatione, et participium sive mediate
sive immediate veniat cum substantivo, debet poni tantum,
plurali numero, ut «vos estis legentes», et «vos legentes
perficitis». Si vero est nomen, et immediate veniat cum
substantivo, semper debet poni plurali numero, ut «vos albi
curritis». Si vero mediate veniat adiectivus cum substantivo,
potest poni in singulari et in plurali ut «vos estis albus»,
et «vos estis albi».
|
|