Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 346


Laudet te alienum et non os tuum, extraneus et non labia tua.
Non tua te laudet populi sed proximi lingua
Quamque tuum potius alterius labium.
Substantia festinata minuetur; quae autem paulatim colligitur manu
multiplicabitur.
Festinata cito substantia labitur aucta;
Paulatim manibus multiplicata uiget.
Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
Utilior patulis homini correptio uerbis
Quam sit amor magnus conditus interius.
Infernus et perditio non replebuntur; similiter oculi hominum insatiabiles.
Infernus nequit impleri per saecula sicut,
Sic oculus cupidi non satiatus erit.
Fugit impius nemine persequente; iustus autem quasi leo confidens
absque terrore erit.
Quem non persequitur trepidus fugit impius alter.
Iustus confidit, ut leo fortis adit.
Qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.
Aures declinat ne leges audiat excors:
Illius oratus oderit hinc Dominus.
Qui abscondit scelera sua non dirigetur; qui autem confessus fuerit
et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
Qui peccata tegit proprios non dirigit actus;
Qui prodit lacrimans huic Deus est miserans.
Beatus homo qui semper est pauidus; qui uero mentis est durae corruet
in malum.
Qui pauidus semper fit felix ille quiescet;
At mentis durae qui manet ipse ruet.
Qui operatur terram suam saturabitur panibus; qui sectatur otium replebitur
egestate.
Vir terram operans saturatur panibus aptis;
Otia quisquis amat uiscera fert uacua.
Vir qui festinat ditari et aliis inuidet ignorat quod egestas superueniet ei.
Ditari cito festinans uir et inuidus omnis
Non sapit infelix quam cito pauper erit.
In multiplicatione iustorum letabitur uulgus; cum impii sumpserint
principatum gemet populus.
In sociis multis uulgus letatur honestis,
Principibusque feris est gemitus populis.
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens difert et reseruat in posterum.
Insipiens totum quod sentit uocibus effert;
At sapiens seruat corde loquenda probans.

Torna all'inizio