delectatio sapiebat ei absque illa aue. Cum audisset hec vxor
auis quod eius maritus intendebat facere id factum, fuit ei
valde molestum, et voluit annunciare illi Mosan secretum
mariti sui. Et querens argumenta quomodo posset de licentia
(sui) mariti eius ire ad illam auem suam amicam et secum de
hoc tractare negocio, dixit marito suo: Iam peruenit tempus
quo debent nostri pulli oriri et mihi quidem indicata est
quedam medicina vtilis pullis nostris qua valebunt valde
plumare et crescere et ab accidentibus et infortunijs illesi
permanere; et volo querere illud et portare nobiscum ad
locum in quo esse intendimus. Et ait ad eam maritus: Quid
est illud? Dixit vxor: Est piscis quidam existens in insula
in tali loco quem nullus scit preter me et ille qui me
docuit. Volo igitur vt tu recumbas loco mei supra oua, donec
ibo, et capiens vnum aut duos de illis piscibus redibo
ad te, deinde feramus illos ad locum, vbi intendimus habitare.
Et respondens maritus dixit ei: Non decet discretum
virum cogitare de singulis, que medici asserunt; plerumque
enim imponunt procurare que non recipiuntur nec sunt
possibilia; sed inducitur quis pro illis in pericula et angustias,
donec precipitabitur. Et iam quidem audiui de loco isto
ad quem ire intendi(mu)s quia locus est periculorum; et dicitur
in libris medicine quod ex sepo leonis et veneno
serpentum ardentium fiunt certe et optime medicine, nec pro
tanto debet vir prudens moueri ad inuestigandum huiusmodi
ad loca periculosa, querens leones per loca deserta et valles
et serpentes in cauernis eorum. Et propter hoc desine ab hoc
quod facere intendis et tecum defer hunc nidum cum ouis
ad locum quem tibi dixi, quoniam ibi est affluentia piscium
et est locus quem nullus nouit nisi nos. Et scire debes, quod
quicunque credit medicis, vt querat medicinalia per loca periculosa
et se mori exponit, accidit ei quod accidit cuidam
symeo. Dixit ei vxor: Quomodo fuit? Inquit maritus:
|
|