Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 470


Solutio
Respondeo dicendum, quod cum generatio sit communis omnibus corporibus
corruptibilibus, tamen in corporibus animatis est specialis modus generationis;
et propter hoc etiam habent specialiter inter alias vires animae vim generativam:
in viventibus enim primo ex generante deciditur aliquid quod est sufficiens
ad generationem quantum ad principium activum et passivum; quamvis in
quibusdam idem generans sit quod utrumque ministrat, sicut in plantis, quae
non habent sexum distinctum. In quibusdam autem, scilicet quae habent sexum
distinctum, a mare ministratur principium activum, a femina principium materiale:
et animalia in coitu, secundum Philosophum,
sunt quasi unum generans, sicut dicitur Genes. 11, 24: «Erunt duo in carne
una». Et ideo sequitur secundum, scilicet quod generatio est per modum exitus
a generante, quod non est in generatione inanimatorum. Tertium autem est
quod generatum exiens a generante, in principio generationis adhaeret ei, et
est in eo vel per contactum, vel per consolidationem, sicut dicit Philosophus,
ut patet in fructibus, qui colligantur plantis; et de embrione,
qui adhaeret secundum contactum matrici.
Et quantum ad tres has conditiones res viva, inquantum generatur, habet tria
nomina sibi propria. Secundum enim quod principia sufficientia suae generationi
ministrantur a generante, dicitur gigni, vel genita esse; secundum autem
quod generatur per modum exitus, dicitur oriri; secundum autem quod generatur
ut coniunctum generanti, dicitur nasci; sic enim generans et generatum est
quasi res una; et ideo, cum nomen naturae a nascendo sumatur, illa dicuntur
esse per naturam quorum principium intus est in ipsis. Et sic patet quod nasci
proprie dicitur illud quod egreditur a generante coniunctum ei, habens ab ipso
principia sufficientia generationi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod genitum, secundum quod est idem quod
natum, non dicitur a generando, sed a gignendo; unde quamvis inanimata proprie
dicantur generata, non tamen proprie dicuntur genita neque nata.
Ad secundum dicendum, quod sol et aqua fontis dicitur per similitudinem oriri,
inquantum scilicet egreditur de occulto in manifestum.
Ad tertium dicendum, quod similiter accidentia inquantum sunt virtute in principiis
essentialibus, causantur per modum exitus; et ideo dicuntur oriri per
similitudinem, et possunt etiam dici nasci, inquantum adhaerent subiecto quod
est causa ipsorum.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dicit Damascenus, «ingenitum»
per duplex «n» scriptum, est idem quod increatum, sive aeternum; et sic
accipit Philosophus; «ingenitum» autem per unum «n» scriptum idem est quod
non generatum; et sic hic loquimur.

Torna all'inizio