supra Jezechiel prophetam, vehementius affliget, associatis  
eidem Antichristo cetera Iudeorum multitudine, que adhuc in  
perfidia relinquetur, in qua et illum complendum est, quod Dominus  
ait: «ego veni in nomine Patris mei et non accepistis me, si 
alius venerit in nomine suo, illum accipietis». 
41. Transeam ad Hely sacerdotem qui moratur in Sylo, cuius  
filii non recte incedebant in conspectu Domini, propter quod comisso  
prelio cum Philistiim, et ipsi pariter mortui sunt et archa  
Domini capta est, cesa multitudine filiorum Israel, nato iam et 
confortato Samuel, cui certa super tanta ruina, et per ipsum eidem  
Hely, revelatio a Domino facta est. Et de his quid dicendum? Ve  
nobis qui ista videmus et absque fructu intelligentie ita iam manifeste  
perpendimus. Hely magnus sacerdos, magnos sacerdotes  
Ecclesie, ut sunt magni patriarche et primates, designat, qui quadam  
prerrogativa honoris, quasi universarum tribuum Israel, omnium  
ecclesiarum prelati sunt. Horum, pre senectute, oculi, pro  
dolor, caligare ceperunt, quia dum facile ad consueta recurrunt,  
que ex negligentia veterum male acta fuerunt, non se ad intuendam  
veritatem innovant ut videre valeant quod iustum est, sed 
veluti quodam pondere vetustatis et teppitudine exemplorum veterum  
vehementer gravati, lucernam gratie inutiliter sibi date,  
quamdiu cum illis manet, contemplari non possunt. Venient, venient  
dies, quando extinguetur lucerna, quando erit tempus reptilium  
et potestas tenebrarum, et tunc amittendo percipient, quam 
modo possidendo contemplari non possunt. Et hoc quare? Pro culpis  
duorum iudicum filiorum Hely, pro nequitia sacerdotum Domini  
Grecorum et Latinorum, qui coinquinant fideles animas  
verbis immundis, «qui querunt primo que sua sunt, et non que  
Ihesu Christhi», qui sunt «filii belial nescientes Dominum», et pro 
nichilo habentes iustificationes ipsius. «Sacerdotes», ait propheta,
  |  
  |