Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 109


crescentibus; pedes vero eius positi erant super motumobili.
Et ecce exibant quattuor animalia eductis capitibus suis,
volebant eum deuorare, et videns de extremitate putei, ecce
draco ore aperto expectabat vt ipsum reciperet. Et respiciens
apud ramos vidit duos mures, quorum vnus erat albus, alter
vero niger, nitentes suo posse ramorum radices corrodere,
vt ipse in puteum caderet. At ille, cum esset huiusmodi tribulationibus
constitutus, erat confusus nec volebat argumentari
aliquid. Et respiciens apud parietem putei, vidit
foramen vbi modicum mellis erat, et cepit gustare de eo, et
oblitus est curare personam suam, vt ab illis periculis euaderet,
quoniam pedes suos apud quattuor animalia pessima
firmauerat, nec trepidauit ne quando ipsum precipitarent,
nec recordabatur quod mures radices ramorum corrodere nitebantur,
vt incideret in os draconis; sed oblitus est omnium
horum et semper modicum mellis gustauit, donec cecidit et
perijt.
Assimilaui, inquam, puteum huic mundo qui plenus est
doloribus et tribulationibus. Quattuor vero animalia reputaui
quattuor elementorum mixturas, ex quibus constat corpus
humanum. Volui autem per ramos vitam designare humanam.
Mus vero albus est dies, niger vero est nox, qui procedentes
semper festinant hominis vitam terminare. Consideraui
quippe per draconem hominis selpulturam, que semper stat
hominem expectans. Modicum vero mellis intellexi esse
vanam huius mundi delectationem eiusque modicum dulcedinis,
quod videns ipse homo er[r]at in eo, obliuiscitur suum
finem respicere, vt non curet de anime salubritate.
Et deliberaui meum consilium heremita effici et diuino
cultui deputari, et rectificaui vniuersa mea opera, quantumcumque
poteram, in melius; forsitan per hec valeam mihi

Torna all'inizio