Ad secundum dicendum, quod mulier ponitur hic ad designationem sexus, et
non ad designandum corruptionem; sicut costa assumpta de Adam dicitur formata
in mulierem, quamvis Eva tunc virgo sit facta.
«Factum sub lege». Sed contra. 1 Tim. 1, 9: «Iusto lex non est posita». Sed
Christus fuit iustissimus. Ergo non est factus sub lege.
Sed dicendum, quod aliquid dicitur esse sub lege tripliciter. Vel quantum ad
motivum: et hoc modo sunt sub lege quasi compressi et coacti illi qui timore
poenae quam lex infligit, praecepta legis custodiunt: et hoc modo iustus non est
sub lege, quia amore iustitiae operatur, etiam si nulla sit lex, ut dicitur Rom. 2.
Alio modo dicitur quis sub lege esse quantum ad causam: et sic omnes in peccato
nati sub lege sunt: quia propter peccatum tollendum sacramenta legis
instituta sunt. Alio modo dicitur aliquis esse sub lege quantum ad observationem
legis; et hoc modo Christus factus est sub lege: quia sacramenta et praecepta
legis implevit, non necessitate, sicut alii, sed sola voluntate.
«Ut eos qui sub lege erant redimeret». Contra, 1 Tim. 12, 4: «Qui vult omnes
homines salvos fieri»: et ita non solum ad redimendum Iudaeos, qui erant sub
lege, sed etiam ad redimendum alios venit.
Sed dicendum, quod quamvis venerit ad redemptionem totius humani generis,
tamen quodam speciali modo operatus est ad redemptionem filiorum Israel,
quia eis personaliter praedicavit; unde Matth. 15, 24: «Non sum missus nisi ad
oves quae perierunt domus Israel»: et per eos verbum vitae diffusum est inter
gentes; Isa. 27: «Qui egredientur impetu a Iacob, et implebunt faciem orbis
semine».
«Haec est mulier evangelica», de qua Luc. 15. Sciendum, quod divina sapientia
mulier dicitur, non propter fragilitatem, sed propter fecunditatem: Eccli. 24:
«A generationibus meis adimplemini».
«Nec eamdem Trinitatem in specie columbae descendisse super Iesum». Sed
contra. In illa columba nihil fuit quod non toti Trinitati esset commune; cum non
sit assumpta in unitatem alicuius personae, quia eam communi operatione tota
Trinitas fecit; et in ea tota Trinitas fuit, sicut in ceteris creaturis per essentiam,
praesentiam, et potentiam; et ita videtur quod ad totam Trinitatem pertineat.
Sed dicendum, quod illa columba potest considerari dupliciter. Vel inquantum
est res quaedam, sive fuerit animal, sive fuerit tantum similitudinem animalis
habens; et sic ad totam Trinitatem pertinet, ut communis effectus; vel secundum
quod est signum; et hoc modo tantum ad Spiritum Sanctum pertinet, cuius invisibilis
missio per adventum columbae designatur et de hac missione visibili: et
aliis dictum est in 1 lib., dist. 16.
|
|