Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 113


Matula vas urinae.
Matralia Matris Matutae festa.
Mattici cognominantur homines magnarum malarum atque
oribus late patentibus.
Matrimes ac patrimes dicuntur, quibus matres et patres
adhuc vivunt.
Matellio deminutivum a matula.
Magmentum magis augmentatum.
Madulsa ebrius, a Graeco madan deductum, vel quia madidus
satis a vino.
Magisterare moderari. Unde magistri non solum doctores
artium, sed etiam pagorum, societatum, vicorum, collegiorum,
equitum dicuntur, quia omnes hi magis ceteris possunt;
unde et magistratus, qui per imperia potentiores sunt quam
privati; quae vox duabus significationibus notatur. Nam aut
ipsam personam demonstrat, ut cum dicimus: magistratus
iussit, aut honorem, ut cum dicitur: Titio magistratus datus
est.
Maximus pontifex dicitur, quod maximus rerum, quae ad
sacra et religiones pertinent, iudex sit vindexque contumaciae
privatorum magistratuumque.
Magis a Graeco mallon venit.
Maximam hostiam ovilli pecoris appellabant, non ab amplitudine
corporis, sed ab animo placidiore.
Magnum socerum appellat vir uxoris suae avum. Magnam
socrum vir uxoris suae aviam.
Maximi annales appellabantur, non magnitudine, sed quod
eos pontifex maximus confecisset.
Maximus curio, cuius auctoritate curiae, omnesque curiones
reguntur.

Torna all'inizio