Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 251

libro VIII


8. (1) DETERMINATIO VERBORUM QUE DICITUR IPOçEUSIS.
(2) Verba quoque casibus sociantur, quia sicut per çeuma diverse clausule uni et eidem verbo redduntur, ita singulis nominativis in eadem clausula per scema quod ipoçeusis vocatur singula verba conveniunt et respondent, (3) hoc modo: 'In senium iam vergenti contrahitur pellis, riget lumbus, anelat pulmo, cor quatitur, spina curvatur, corpus fatiscit, mors limini appropinquat'.
9. (1) ALIA VERBORUM IPOçEUSIS.
(2) Eidem tamen supposito pulcerrime diversa verba redduntur sicut eidem fixo diversa consonant adiectiva, (3) hoc modo: 'Iste sapit ut Cato, dicit ut Cicero, viget ut Pirrus, nitet ut Paris, audet ut Capaneus, modulatur ut Orpheus, amat ut Theseus, monet ut Gregorius, probat ut Augustinus, asserit ut Ieronimus'. Similitudo enim talis elegantissima reputatur.
10. (1) DETERMINATIONES OBLIQUORUM AD VERBA.
(2) Determinationes obliquorum ad verba similiter sunt venuste,

Torna all'inizio