Solutio
Respondeo dicendum, quod necessarium est omnes qui ex Adam generantur per
viam coitus, peccatum originale trahere. Cuius ratio ex dictis accipi potest. Ad
esse enim originalis duo concurrunt, scilicet defectus quidam, principia naturae
humanae consequens; et iterum quod fuerit in potestate naturae ut isto
defectu careret vel non, sine quo ratio culpae in hoc defectu non esset.
Utrumque autem necessarium est inveniri in illis qui ex Adam per modum dictum
generantur. Si enim defectus ille non traduceretur, non posset contingere
nisi per hoc quod natura generantis perfecte reintegrata esset; non enim potest
contingere ut virtute naturae deficientis aliquid in natura non deficiens generetur.
Natura vero humana in statu huius viae non reintegratur quantum ad id
quod naturae est, etsi per gratiam reintegratur quantum ad hoc quod ad personam
pertinet; sed in futuro perfecte reintegrabitur in beatis. Unde oportet quod
secundum totum decursum huius vitae, defectus iste ex parentibus in filios
propagetur.
Similiter etiam et ratio voluntarii, quae culpam causabat in natura, in omnes
homines qui ab Adam naturam accipiunt, transit. Erat enim, ut supra dictum
est, tali conditione sibi iustitia originalis concessa, ut omnes qui ab eo naturam
humanam acciperent, simul cum natura et iustitiam consequerentur; unde quod
illi qui ab ipso nati sunt, tali iustitia careant, ex voluntate ipsius Adae consecutum
est; unde ratio voluntarii in omnes qui ab eo naturam humanam accipiunt,
simul cum defectu transit; et quia genitum naturam recipit a generante, et
patiens ab agente; ideo omnes qui secundum seminalem rationem, quae est virtus
activa, ab Adam descendunt, oportet quod in culpa originali nascantur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod redemptio Christi totum nobis reddit quod in
Adam perdidimus; non tamen simul, sed unumquodque tempore suo: non enim
per Christum in primum statum innocentiae perducimur, ut simus immortales in
hac vita, sicut et Adam fuit; sed hoc per Christum in patria consequi speramus:
et ideo per baptismum et alia sacramenta quae ex passione Christi virtutem
sortiuntur, expurgatur homo quantum ad id quod personae est, et etiam quantum
ad naturam in his quae personae sunt comparata, ut ipse homo in actibus
personalibus peccato non serviat; sed non quantum ad naturam in his quae per
se naturae debentur; et ideo oportet ut per actum etiam naturae infectio originalis
in prolem transeat, quamvis etiam pater sit a culpa originali immunis,
secundum quod ad personam suam spectat. Sicut enim peccatum originale quilibet
trahit particulari generatione sua, et non per generationem patris sui; ita
etiam oportet quod et mundationem suam consequatur per specialem regenerationem
suam; et non per hoc quod pater suus regeneratus est.
|
|