: Sermo de virtute et Sermo de transitu Sancti Constantii

Pag 1018


multa. Sed illi perdurantes in sua nequitia biduo permanserunt in Reginniculis. Exeuntes
autem inde venerunt Pausitano. Descendentes autem ibidem quidam ex eis contaminaverunt
eandem ęcclesiam. Sed ascendentes ex adverso Lauritani homines et vociferantes
et adversus eos desuper lapides mittentes, tremebundi discesserunt. Deinde
venerunt Tribus Serenis et contaminaverunt eandem ęcclesiam. In insula vero, quae
Gallus dicitur, quidam monachus erat Arsenius nomine et tres alii monachi et unus laycus.
Cumque voluissent ibidem conscendere, propter eos non potuerunt. Sed cum insidiantes
conspexissent huc atque illuc, descenderunt ex adverso tres velociores Ethiopes et unus
super alium ascendentes proiecerunt funem et ex inproviso loco super eos irruerunt.
Statimque predictum Arsenium monachum occiderunt, et unus ex eis abscondit se. Alios
vero duos monachos et unum laycum secum portaverunt. Et diripientes altaria beati
Bartholomei apostoli et omnia exinde auferentes abierunt.
XI. Tunc iniquus et perfidus Boalim fecit ante se venire monachos ipsos et cepit
eos explorare de insula Capritana. Sed mox simulata nequitia noluit tunc ibidem pergere,
ut securos eos redderet et postea subito supervenirent eis occulte. Cum utique convenissent
in Stauim, non ausi sunt ibi ingredi propter magistrum militum, qui latitabat
ibi cum suo exercitu. Sed applicuerunt in Rubilianam insulam et destruxerunt exinde
ęcclesias et proiecerunt altaria in terra et totum monasterium dissipaverunt. Deinde
venerunt Neapolim, sed minime potuerunt ibi descendere. Tunc moribundi pervenerunt
in insula, quae Maior appellatur, et pugnaverunt fortiter contra ipsum Gironem et, cum
non prevalerent expugnare eum, confusi persequi cessaverunt. Sed multi sunt ex eis a
lapidibus vulnerati. Tunc navicula Neapolitanorum, quae a Sardinia veniebat, comprehenderunt
eam. Deinde ceperunt furibundi per noctem transfretare in Capritanam insulam.
Sed cum esset magna cęli serenitas, subito facta est perturbatio magna et procella
maxima, et venerunt pluviae et grandines velut lapides. Exiit ventus vehemens, et perterriti
sunt Agareni et nequaquam potuerunt Caprim adtingere, sed eiecti sunt in partes
Lucaniae.
XII. Pensate, fratres karissimi, quanta est virtus beatissimi Constantii. Ecce languentibus
prebet cotidie sanitatem, penitentibus ostendit criminum remissionem pariter et absolutionem.
Peregrini quoque Capritani meruerunt ipsum abere protectorem et defensorem.
Nam cum omnes habitatores ipsius insulae pre timore Sarracenorum confugerent et hac
illac se absconderent, remansit quaedam vetula in sua domuncula, quae fugere non poterat.
Cumque pavida sederet et timida, audivit quasi sonitum pedum venire. Tunc tremebunda
et perterrita, Sarracenos venire super se estimans, Dei favente clementia duos
precinctos seniores angelicos ad hostium suae domunculae conspexit, dicentes sibi: "Ne
timeas, vetula, quoniam non veniunt hic Sarraceni." Quibus cum mulier tremebunda diceret:

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio