VEL EXORDIUM
4Visis vestre nobilitatis litteris quibus nos laudabiliter corripere voluistis, continuo siquidem ut preces vestras apud nos sibi valere manifeste cognosceret, presentium latori amico nostro pro sua voluntate satisfacere noveritis.
NARRATIO
5 Nam libros quos vos ipsi.C. solidos valere dixistis, pro .XL. solidis ei dare decrevimus, si nobis in proxima beati Martini festivitate nummos persolvere cum integritate voluerit.
NARRATIO
6 Nam libros quos.C. utique solidis apreciati estis, pro .XXX. soldis et sex nummis ei dare disposuimus, si pactum pretium constituto termino voluerit exhibere.
NARRATIO
7 Libros etenim quos.C. bizantios valere insimul statuimus, ei pro amore vestro nos similiter daturos promisimus, si abhinc usque ad beati P(etri) festum proxime venturum, ab eo pretium constitutum, vel: quinquaginta bizantios nos accepisse noveritis. De quo nimirum XL. soldorum pretio, si vos tamen conscendere volueritis, quicquid vobis placuerit vestris nobis voluntatibus obediturus litteris significetis.
PETITIO
8 Cuius siquidem statuti pretii si nos aliquid remittere vobis complacuerit, vestris nobis litteris significetis. 9 Nam mandatis et precibus vestris iugiter nos obedire noveritis.
PETITIO
10 De quo siquidem precio quantum nos dimittere volueritis, si vestris
|
|