Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 131


Sedis apostolice accepit, cunctosque Lateranensis congregacionis
fratres secum reduxit. ex eo quippe tanta inter utrosque caritas esse
cepit, ut eciam diebus sancte quadragesime fervore sacre religionis
se invicem visitantes ad pociora coliortarentur. sed et in sequenti
tempore servos quosdam vel possessiones invicem cambiabant, et
iuxta beneplacitum utriusque partis intemerata permanebant; obeuntibus
quoque illius congregacionis abbatibus ad eleccionern succedencium
huius monasterii patres causa sanioris consilii invitare
utpote sibi vicinos solebant; ita enim sua quisque lucra vel dampna
communia esse putabant; quod usque ad tempora Angellarii abbatis
ipsius monasterii fuisse, eciam venerabilium patruum eiusdem
monasterii veridica narrat hystoria.
Verum, ut dicere ceperam, cum illorum sacre fama religionis
longe lateque fraglaret, ad aures Gysolphi ducis ipsorum opinio
Beneventi a pluribus relata est. Dei autem nutu factum est, ut
predictus dux per semetipsum cum illorum parentibus ad visendum
hoc idem, monasterium et Dei famulos visitandos veniret, a quibus
ut decebat honorifice susceptus cum eis triduo perseveravit, et illorum
vitam sedulo contemplatus admodum mirabatur. Sequenti
die cum more solito opus Dei finissent, venerabiles Christi famuli
ad eundem ducem pervenerunt, qui mox ut eos vidit de solio suo
se erigens et obviam illis procedens honorifice salutavit eos, et sic

Torna all'inizio