Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 43

Liber I


Gallus, an Hispanus sit; patria: Romanus, Florentinus, an Venetus. Nam et nationum et civitatum singularum proprii mores, opiniones, consuetudines et instituta sunt a quibus argumenta ducuntur. Consideratur praeterea cognatio, claris, an obscuris maioribus ortus sit, a quibus saepe argumenta ducuntur, ut fecit Salustius in Ciceronem atque in eum Cicero. Item, aetas: alia enim de puero, alia de adolescente aut de sene ducuntur. Item, commoda et incommoda, animo vel corpori a natura data, ut acutus, an hebes, memor an obliviosus sit, longus, formosus an contra. In victu sive educatione consideratur, quomodo educatus sit, quos praeceptores aut socios vitae habuerit, quibus cum habeat consuetudinem, quo studio aut artificio teneatur, quomodo rem familiarem administret. In fortuna consideratur dives an pauper sit: servus an liber: privatus an cum potestate: foelix, clarus an contra, quales liberos habeat. Quod si de mortuo loquemur, genus etiam mortis in argumentum ducemus. In habitu corporis considerabimus, si quid commodi studio et arte consecutus sit, quo vel formosior, vel agilior sit effectus. In habitu animi, qua virtute, qua doctrina praeditus sit. In affectione quaeretur laetitia, tristitia, metus, molestia, omnis denique animi mutatio subita.

Torna all'inizio