Iohannes de Castrocoeli: Epistolae

Pag 94


autem, velut firmamenti splendor effulgens et quasi stella in eternitates
perpetuas situata eterno dirigitur lumine, regula immutabili regulatur,
factusque divinus casus cuiuslibet necesse habet ingnorare confinia. Sed
quia tecum omnis deficit ratio omnisque persuasio tuis anfractibus delitescit,
te omissa, exclamationem calcem: Iohannes de Iohanne vertit in
Petrum. Eclipsata sunt non solum regnum vel Romana provincia, sed
totus ordo, immo totius orbis ambitus in eclipsi Iohannis. Placidus erat
vultu, tranquillus animo, mente placidior, profundus ingenio, speculatione
sublimis, prudens consilio, sermone dissertus, fulgens opibus, amenis
fructibus precoquax plans, floribus, frondibus uber, plenus ramusculis
intra ramos, sincerus cespite, linea rectus, corpore plenus, procerus forma,
compositus moribus, medii semper spectator et custos, radicibus profundus
et altus, nunc philosophicis, nunc theologicis, celum capite pulsans
cunctorum aspicientium frustrabatur intuitum, sucus ad nutrimentum
exuberans, adeo ut multos nutrire posset, maxime ad virtutes, ex aereo
humido et igniculo caritatis. Doleant in scientia provecti fratres, observatore
amisso ac etiam nutritore, doleant alumpni scientie, plus defleant
indigentes. Hic doctos multipliciter honorabat, iuvabat pro posse proficientes
in scientia pietatis, promovebat inscios et ignaros ad opera virtuosa.
Quid plura, Petre? Prorumpamus et nos in multiplices, multiformiter
multisque de causis, rivulos lacrimarum. Sed ne videamur nomen exacerbare
dominicum, de sue felicitatis termino, tamquam simul fruentes, congratulemur
et ipsi, qui mortem perdidit et vitam interminabilem adinvenit.
Verum, quia qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit
pravitatem, nec astra sunt usquequaque munda, in conspectu eius
memores sumus gratia, dubii conditionis humane, ut pro ipsius expiatione,
siqua indiget misericordie, Dominum, puris ad ipsum directis affectibus,
deprecemur, sicque insuper nobis cura de nobis sollicita, cum casus
similis nos expectet. Valete utroque homine, per tempora longiora.

Torna all'inizio