Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 660


non esse audiendum in causa premissa, quousque a dicta
exconmunicacionis sentencia fuerit absolutus.
Lata et pronunciata fuit dicta sentencia per dominum
episcopum supradictum pro tribunali sedentem etc. ut supra.
d.
Viso de excepcione recusacionis et exconmunicacionis,
et sentenciis super ipsis ferendis, nunc videndum est qualiter
exhibeantur excepciones alie in iudicio, et qualiter sit
scribenda iudicis pronunciacio super ipsis.
A .
Si excepciones contra libellum proposite non sunt efficaces,
set proposite sunt tantum ut negocium dilatetur,
tunc non est necesse quod notarius format cum sollempnitate
sentenciam, set tantummodo ita scribat in actis post
excepciones propositas: die tali prefatus dominus archyepiscopus,
constitutis in iudicio coram ipso P et M predictis, pronunciavit,
procedendum esse in causa premissa.
vel: pronunciavit,
interloquendo, dictum R respondere debere libello premisso, non obstantibus
exceptionibus premissis. vel: pronunciavit, 3) litis contestacionem
fieri debere super premisso libello, non obstantibus
exceptionibus suprascriptis.
Lata et pronunciata fuit dicta interlocutoria etc.
B . Exhibicio excepcionum.
Robertus, filius cuiusdam talis, conparuit in termino
sibi dato coram domino archyepiscopo suprascripto, et exhibuit
excepciones inferius annotatas.
Quarum tenor talis est: coram vobis reverendo patre domino
I etc. et ponantur omnes excepciones per ordinem.

C .
Et sic scribatur et fiat de replicacionibus duplicationibus
triplicacionibus et quadruplicacionibus.
Si posite tales fuerunt quod dubium sit an processum
cause vel litis contestacionem debeant inpedire, sive
pronunciet iudex procedendum esse sive non, notarius

Torna all'inizio