Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

222


tres quoque episcopatus, qui erant in Corsica et erant suffraganei
archiepiscopi Pisani, archiepiscopo Ianuensi dedit et suffraganeos
eos fecit, scilicet episcopum Maranensem, episcopum
Nebiensem et episcopum Acciensem. dedit quoque archiepiscopo
Ianuensi alios suffraganeos, scilicet episcopum Bobiensem et episcopum
Bruniacensem. Alexander vero tertius propter
multa servitia, que a Ianuensibus receperat, Albiganensem
episcopum fecit Ianuensi episcopo suffraganeum. Innocentius
autem quartus Naulum in civitatem convertit et episcopum

Torna all'inizio