Leo abbas, erga secum habendo Hercembertum notarium abbocatorem 
sui monasterii, contra iam dictum Paldefrit comitem causare 
cepit dicendo, ut ipse Paldefrit comes teneret terras predicti 
sui monasterii, que esse videntur in nominatis locis. inde ab eo 
querebat audire responsum, et, secundum legem, cum eo exinde 
facere finem, unde ipse Paldefrit comes dixerat, ut nesciret terras 
ipsas, de qua per iudicium gloriosi principis vuadiati fuerunt tali 
tenore, ut amborum partes pergerent super ipsas terras, et facerent 
inter se exinde, secundum legem, finem. cum quibus nos 
qui suprascriptus Arichis iudex, una cum eis pariter perreximus 
super iam dictas terras, cum quibus et nobiscum venerunt Paulus 
diaconus et monachus, Adelpertus presbiter et monachus, et Grimoaldus 
presbiter et monachus, et monstraverunt eidem Paldefrit 
comiti terras, sicut cum predicto domno Leone abbate vuadiatus 
fuerat per hos fines et mensuras. hoc est ipsa terra, ubi ecclesia 
Sancti Quiri[ci] edificata est, et monte uno se tenente, ubi nominatur 
Morcanu, qui habet fines eadem terra: ab una parte incipiente 
a fluvio Vulturno circa terram nominati monasterii, que 
dicitur silva Cicerana, usque in via Francisca, et aliquantum revolvente 
circa eadem via; et deinde incipiente desuper eadem via 
limite in sursum usque in via, que fuit silice; deinde incipiente super 
ipsa via, que fuit silice in sursum per riagine usque in vertice montis, 
et descendit inter hec terra, et terra nominati monasterii, que dicitur 
silva Cicerana; de secunda parte cacumine huius montis; de 
tercia parte terra de ipso monte, usque ubi oritur predictum fluvium 
Tulibernum, et deinde quomodo currit predictum fluvium 
Tulibernum; de .IIIIa. parte iam dicto fluvio Vulturno, et sicut revolvit 
limite circa terram Sancti Benedicti, et per directum per 
terram Sancti Benedicti usque in fossato; et sicut revolvente ipso 
fossato circa terram Sancti Benedicti, et quomodo inde revolvente 
circa terram Sancti Benedicti usque in fossato, qui discernit inter 
hec terra, et terra Sancti Benedicti, et quomodo vadit ipse fossato 
usque in via, et quomodo vadit ipsa via usque in fossato, et revolvente
  |  
  |