| Solutiones
 Solutio I
 Respondeo ad primam quaestionem dicendum, quod remoto eo quod non pertinet
 ad speciem rei, non oportet quod substantia rei tollatur; sicut si ab aere tollatur
 tenebra, adhuc manet aer. Informitas autem fidei non pertinet ad speciem
 fidei: quia species fidei est per modum quem habet ex natura potentiae, in qua
 est sicut in subiecto per relationem ad suum obiectum. Dicitur autem formata et
 informis per relationem ad aliquid extrinsecum, scilicet ad voluntatem, ut dictum
 est; sicut aer formatur lumine per oppositionem corporis luminosi; et ideo
 patet quod informitas non pertinet ad speciem fidei. Cum ergo caritas adveniens
 non tollat nisi informitatem a fide, constat quod substantia habitus fidei
 adhuc manet.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod imperfectio quam habet fides respectu visionis,
 est secundum genus cognitionis; et ideo pertinet ad speciem fidei; et propter hoc
 visio adveniens fidem evacuat; non autem ita est in proposito, ut dictum est.
 Ad secundum dicendum, quod etiam timor servilis non tollitur quantum ad
 habitum, sed quantum ad servilitatem.
 Ad tertium dicendum, quod gratia in habente fidem non causat alium habitum
 fidei: et hoc non est per inefficaciam gratiae, sed accidit ex parte subiecti, quod
 non potest recipere id quod iam habet.
 Solutio II
 Ad secundam quaestionem dicendum, quod sicut manet habitus fidei informis
 sine informitate, ita et actus sine informitate: quia habitus est quo quis agit,
 cum tempus affuerit, ut dicit Augustinus.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod aliquis per fidem informem faciat
 bonum, pertinet ad substantiam habitus; et ideo hoc manet: sed quod faciat non
 bene, hoc pertinet ad informitatem, et ideo non manet.
 Ad secundum dicendum, quod lumen fidei informis et caritatis non sunt unius
 rationis: et ideo unum non offuscat aliud, sed perficit illud, cum unum sit materiale
 respectu alterius.
 Ad tertium dicendum, quod actus fidei informis deficit ab actu fidei formatae
 ratione informitatis, et secundum hoc non manet.
 | 
 |