Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 121


intellexerunt illi, qui cum audirent dicentem dominum:
Nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem
non habebitis uitam in uobis
, continuo responderunt:
Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? Putauerunt
namque sicut prefatus auctor multis in locis dicit, quod in terris
degentem dominum in frusta essent conscissuri et sic carnes
eius aut elixas in lebetibus aut assas in ueribus essent commessuri,
aut si hoc nollent non possent esse eius discipuli. Propterea
elegerunt abire et iam amplius cum eo non ire. Procul auertat
deus ab ecclesia sua talem sententiam. Sic nempe in terris
immolatum Christum manducamus et bibimus ut in celestibus
ad dexteram patris integer semper existat et uiuus. Ber.: Vnde
beatus Augustinus in libro de ciuitate dei: Sacramentum est
sacrum signum. Signum difinit in libro de doctrina christiana:
Signum est res preter speciem quam ingerit sensibus aliud aliquid
ex se faciens in cogitationem uenire
. Lanfr:. Et nos sacramentum
de quo agimus sacrum esse signum credimus, et credendum
suademus. Quo signo preter speciem que se oculis intuentium
ingerit, longe aliud ualdeque diuersum in cogitationem
salubriter intelligentium uenit. Quid autem illud sit, seu
potius que illa sint, breuiter superius commemoraui, latius paulo
post commemoraturus. Verumtamen beatus Augustinus in libro
de ciuitate dei non ita abrupte ut tu dicis, sacramentum sacrum
signum esse diffiniuit. Nichil uero eo in loco de corpore et
sanguine Domini loquebatur, sed tractans de ritu iudaicorum
sacrificiorum quod per sacrificia que uiderentur res inuisibiles
per quas humane societati ad diligendum deum proximumque
consulitur significarentur, paucis approbatam sententiam conclusit
dicens: Sacrificium ergo uisibile inuisibilis sacrificii sacramentum
id est sacrum signum est
. Quid uero uisibile, quid
inuisibile, sacrificium uocauerit, post aliqua his uerbis exponit:

Torna all'inizio