gratulari de bonis temporalibus ad religiosos non pertinet nec salutem.
Gerit imaginem false beatitudinis felicitas temporalis. Habeat
unusquisque quod lugeat, dum peregrinando permanet in hac vita.
Luxuria plus quam cetera vicia ledit, dehonestat, inficit hominem
et diffamat. Gemit in presenti vir sapiens, ut in futuro gaudeat
et eterno sanctorum componatur consorcio. Lacrimarum simulacio
et hypocrisis sub pelle ovina fallere potest hominem, sed non Deum.
Semper latere vicium et malicia nititur, sed econtra virtus et bonitas
elucere. Religiosum virum nescire que ad salutem animarum
pertinent, sibi et aliis est dampnosum. Esse mortis inmemorem est
prorsus hominem se nescire. Beacior est qui nil possidet quam qui
multa. Abit in ruinam edificium quod a Christo non recipit fundamentum.
Quemque beatum efficit et sanctum non temporalium rerum copia,
sed contemptus. Vere pacis gaudio perfrui cupientes, non
quod voluntas suggerit, sed quod racio dictaverit exequantur. Incipiunt
iusti vivere moriendo, quia illis vitam prestat eternam exitus temporalis.
In eterne fulgore pulchritudinis anima non clarescit, nisi prius fuerit
caritatis incendio depurata. In muliebri consorcio sopitur intuitus rationis
et libidinis pruritus excitatur. Amarescit ad tempus in penitencia
vita nostra, ne senciat pro vindicta amaritudinem sempiternam. Debet
mors quemlibet reddere providum: non veniat inprovisa, inpediri nequiens
ne accedat, at cum accesserit, nullatenus revocanda. Ad ea
nostre voluntatis affectum dirigere studeamus in cellis, que nobis respondeant
cumulacius in mercedem. Et sapiens et inprudens laqueos
mundanos incurrit. Humano quidem generi mundus demovens adversatur
et caro. Ubi fides regnat, caritas ibi, gloria reperitur et Deus.
Capitulum IV
DE EXORDIIS QUO AD POTENTES
Debet benignus princeps et pater subditis dolentibus condolere,
et maxime dum illos conspicit gravi naufragio subiacere. Concordia parve
res crescunt, discordia vero eciam maxime dilabuntur.
Annexa iniquitati promissio debet nullatenus adinpleri. Acquisicio
|
|