ergo abbatie Cisterciensis ordinis, secus matrem gratiam, libertate  
magis quam servitute gaudentes, scientes illud quod scriptum est:  
«ubi spiritus Domini ibi libertas». Et iterum: «non accepistis spiritum  
servitutis in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in  
quo clamamus: abba, pater.» Quod si ita est, quomodo quidam abbates  
nolunt putari patres sed domini, nolunt amari sed timeri, parvipendentes  
illud quod scriptum est: «timor non est in caritate, sed  
perfecta caritas foras mittit timorem». Diligunt ergo illos quorum  
venationibus pascuntur predicantes eis virtutem obedientie, quasi  
non melius sit in libertate spiritus studere paupertati, quam quasi  
occasione obedientie cupiditati consulere, aut non magis sit a  
monacho interior obedientia exigenda, quam exterior, et fructus  
iusticie, quam thesauri. At ut aliquid de re in exemplum accipiam,  
quid facient, qui in talibus spem ponunt, de sententia illa, quam  
Salvator edidit: si cecus cecum duxerit, ambo in foveam  
cadunt? Quapropter Ysaac parere ego cupiam, si tamen non cecus  
erit, sed videns. Si autem cecus est, gratis quidem obsequium sibi  
non recuso impendere, sed exactus formido, ne forte sicut cecus in  
foveam me secum deiciat. Sed quia non obedire exactus timeo, ne  
deterius per superbiam ruam, elongabo me ab illo et sedebo iuxta  
matrem simpliciter, ne me cecus pater iubeat venationi intendere,  
et sit mihi in neutro exitus in neutroque discrimen. At cecus multum  
presumit, multum audet, quia qui non considerat rei exitum,  
securius militem animat ad bellum. Predicant ergo obedientie bonum,  
Benedicti benedictionem cuius locum retinent, prompta libertate  
promittunt filiis utique venatoribus non capreas insequentibus,  
sed argentum et aurum. Sed hoc ipsi videant qui accepturi sunt, ne  
forte nescientibus eis, alii furentur quod sibi gaudent esse promissum,  
et ne pro lentis edulio abstinentibus primogenita vendant. Videant  
pari modo ne pili carnalitatis obsint, propinqui, scilicet, quos  
carnaliter amant et quibus bona ecclesie pauperibus reposita largiuntur.  
Si autem queritur de perverso ministro, quomodo possit,  
cum sit malus, bonis subditis benedictionem largiri, ventilatam esse  
apud antiquos questionem hanc clarum est: per eos ac si per ductile
  |  
  |