22 Inuenitur plena dictio in una sillaba, ut "ars", "do", "i", sicut in
una dictione plena oratio, ut "curre". 23 Differt tamen sillaba a
dictione, quia dictio sensum habet et certum accentum; sillaba
uero non, nisi sciatur quomodo posita sit in dictione.
24 Accidit unicuique sillabe tenor, spiritus, tempus, numerus litterarum.
25 Tenor , id est accentus, acutus, grauis, circumflexus,
qui certus fit in dictione, absque ea incertus. 26 Spiritus asper
uel lenis. 27 Tempus uero unum uel duo; quidam tamen dicunt
quod, si uocalis est breuis per se, ut "amo", uel si eam una simplex
consonans sequatur, ut "caput ", unum habeas tempus; in
communibus unum et semis, ut "lacrime", quamuis precedat
etiam s , que subtrahitur more ueteri, ut "premia scribe"; in longis
natura et positione duo sunt tempora, ut "do", "ars"; quando uero
post uocalem natura longam consonans una sequitur, duo et semis,
ut "sol"; quando uero due uel una duplex, tria, ut "mons",
"rex". 28 Numerus litterarum accidit sillabe, quia ab una
incipiens, non ultra quam ad VI progreditur.
29 Explicit de orthographia.
|
|