Quicquid laici faciant,
Qui se fabulis saciant,
Stent firmiter episcopi
Induti veste fidei.
Deum semper glorifìcent
Et regem honorificent,
A fide non exorbitent,
Patarinos excorticent.
Reddant deo, quod dei est,
Atque regi, quod regis est.
Implendo legem domini
Erunt sicut apostoli.
CAP. XXXIII.
HYPOREIENSI EPISCOPO.
DIC, SUB MODIO cur lates, o lucerna presulum,
Sapientię vibratu qui lustrabas seculum,
Non in ira cohercebas in peccatis vetulum.