Quidam enim dicunt, quod primus homo in naturalibus tantum creatus est, et
non in gratuitis; et secundum hoc videtur quod ad talem iustitiam requirebatur
quaedam praeparatio per actus personales; unde secundum hoc talis gratia
proprietas personalis erat ex parte animae; et ideo nullo modo transfusa fuisset,
nisi secundum aptitudinem tantum. Alii vero dicunt, quod homo in gratia
creatus est; et secundum hoc videtur quod donum gratuitae iustitiae ipsi humanae
naturae collatum sit; unde cum transfusione naturae simul etiam infusa
fuisset.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale est primo et per se peccatum
naturae, et per posterius personae; actuale autem est proprie peccatum
personae quod per actum personalem incurritur: et ideo, sicut peccatum originale
transfunditur, et non peccatum actuale, ita etiam iustitia originalis naturalis
transfusa fuisset, et forte non gratuita.
Ad secundum dicendum sicut ad primum.
Ad tertium dicendum, quod peccatum non transit in posteros a primo parente per
modum demeriti, quasi ipse omnibus mortem meruerit, et infectionem peccati;
sed per modum traductionis consequentis traductionem naturae: non enim unius
personae actus toti naturae mereri vel demereri potest, nisi limites humanae
naturae transcendat, ut patet in Christo, qui Deus et homo est: unde a Christo
nascuntur filii gratiae, non per carnis traductionem, sed per meritum actionis;
ab Adam vero nascimur filii irae per propagationem, non per demeritum.
Ad quartum dicendum, quod carentia visionis divinae potest dupliciter intelligi:
vel negative, et sic non est poena, sed defectus naturalis: cuilibet enim naturae
creatae convenit ut ex se non habeat unde in Dei visionem ascendere possit: vel
privative, et sic est poena, secundum quod importat quamdam obnoxietatem ad
non videndum Deum.
Ad quintum dicendum, quod probabile videtur quod si Adam primae tentationi
restitisset, nondum statim confirmationem iustitiae fuisset adeptus; sed quando
in spiritualem vitam fuisset translatus, simul immortalitatem accepisset in corpore
et iustitiae confirmationem in anima. Quod ergo dicitur, quod quia tentationi
succubuit, peccandi necessitatem incurrit, verum est de peccato veniali,
quod gratiae non opponitur, sed cuidam accidenti gratiae, scilicet fervori; sed
necessitatem peccandi mortaliter homo etiam in peccato existens non habet,
nisi peccare intelligatur in peccato esse, sicut videre dicitur habere visum. Non
enim qui in peccato est potest per se non esse in peccato ut possit a peccato per
se sine gratiae infusione resurgere: nec tamen sequitur, si homo post peccatum
non potest in peccato non esse, quod in gratia existens non possit in gratia non
esse: quia homo per seipsum peccare potest, sed non per se resurgere. Si tamen
|
|