Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 455


cum sic sint uncti, yrundines id est sanguissuge, illos offendere
non valent. Sic isto modo paujjeres subintrant aquam et exeunt,
accipientes si possunt accipere de istis lapidibus preciosis.
3. Aqua que descendit per montem exit ab isto lacu, et
ibi fodiuntur boni rubini et boni dyamantes reperiuntur sic
et multi boni lapides. Ibi etiam reperiuntur bone perle quas
aqua ista descendit ad mare. Unde dicitur quod Rex iste plures
habet lapides preciosos quam aliquis alius Rex de mundo.
4. In hac insula sunt diversa genera animalium que morantur
ibi. Unde dicunt illi de contrata quod hec animalia nullum
forensem ledunt, sed nisi illos qui ibi sunt nati. In hac etiam
insula sunt aves multum magne, sicut sunt anseres que duo
capita habent in se. Hec etiam insula maximam copiam habet
victualium et multorum aliorum bonorum que non scribo.
 
De insula Dondin, ubi sunt homines turpem inter se consuetudinem habentes,
nam pater commedit filium et filius patrem,
dicentes melius esse eorum corpora commedere quam tradere
ea vermibus ad manducandum. Cap. XVIII.
 
1. De ista insula recedens et pergens versus meridiem, ad
quamdam magnam insulam applicui, que vocatur Dandin,
quod idem est quod est immundum. In insula illa mali homines
morantur, nam ipsi carnes crudas comedunt, omnem que aliam
immunditiam que dici posset.

Torna all'inizio