Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 473


que tota est de uno lapide precioso nomine merdicas. Ipsa
etiam tota est de auro ligata, et in quolibet angulo ipsius est
unus serpens de auro qui verberat os fortissime. Hec etiam
pigna recia habet de perlis magnis que pendent ab ea; que recia
forte sunt magna una spana. Per hanc pignam defertur potus
per conductus qui in curia Regis habetur. Iuxta hanc pignam manent
multa vasa aurea cum quibus omnes volentes bibere bibunt.
In ipso etiam palatio sunt multi pavones de auro. Cum aliquis
tartarus festum aliquod vult facere domino, tunc sic illic sunt
percucientes ad invicem manus suas, tunc hii pavones alas
suas emittunt, et ipsi tripudia revidentur. Hoc autem fit vel
arte diabolica vel ingenio quod sub terra sit.
4. Cum ipse dominus super suam sedem sedet imperialem,
a sinistro latere sedet Regina et uno gradu inferius duer morantur
mulieres quas ipse tenet. In infimo autem manents cuncte
alie parentele domine. Omnes ille que nupte sunt unum pedem
hominis super capud habent, longum bene brachium cum dimidio.
Subter illo pede sunt penne gruis in sumitate, et totus ille pes
est ornatus perlis magnis, unde si in mundo magne et pulcre
sunt perle, hec ita sunt ornamentum istarum dominarum.
A latere autem dextro ipsius Regis moratur eius filius primogenitus,
qui post ipsum regnare debet. Inferius autem ab istis
morantur omnes illi qui sunt de sanguine regio. Illic etiam

Torna all'inizio