Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 91


apud Constantinopolim tyrannidem invadens apud Frygiam Salutarem
extinctus est plurimique eius partis caesi atque proscripti
sunt. circa haec tempora terrae motu per totum orbem facto
mare litus egressum est, ut Siciliae multarumque insularum
urbes concussae et subrutae innumerabiles populos ruinis obpresserint.
Valens interea ab Eodoxio Arrianae haereseos episcopo baptizatus
in saevissimam haeresim dilapsus est conatusque catholicos
persequi fratris auctoritate conpressus est. ea tempestate Athanaricus
rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime
persecutus ad coronam martyrii sublimavit.
Valentinianus Saxones gentem in Oceani litoribus et paludibus
inviis sitam virtute atque agilitate terribilem Romanis
finibus eruptionem meditantem in Francorum finibus oppressit.
Burgundionum quoque plus quam octoginta milia armatorum
ripae Rheni fluminis insederunt, qui tamen
non multo post
tempore Christiani effecti sunt. || valentinus inter haec in Brittania
antequam tyrannidem invaderet, oppressus est.
Valentinianus vero anno imperii sui undecimo cum Sarmatae
sese per Pannonias diffudissent easque vastarent, bellum
in eos parans
dum apud Brigitionem oppidum || Quadorum legationi
responderet, anno aevi quinto et quinquagesimo
|| subita
effusione sanguinis, quae Graece apoplexis vocatur,
|| voce amissa
sensu integer expiravit. quod quidem intemperantia cibi ac securitate,
qua artus diffuderat, accedisse plures retulere.
|| fuit
autem imperator egregius, vultu decens, sollers ingenio, animo
gravis, moribus Aureliano similis, sermone cultissimus, quamquam
esset ad loquendum parcus, severus, vehemens, infestus
vitiis maximeque avaritiae. severitatem
tamen eius nimiam et
parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpretabantur;
||
acer in his quae memoratus sum, Hadriano
que proximus, pingere

Torna all'inizio