omnia debemus superis, mortui ad inferos pertinent c.80v.a
eo quia antiqui profitebantur Phylosophi nascentes a
Sole sortiri animam, a Luna corpus, a Marte sanguinem,
a Mercurio ingenium, a Iove desiderium, a Venere cupiditates,
a Saturno humorem. Que omnia singulis reddidisse
videbantur extincti" . Require in eodem li., c.LXIIII
et in li. Stel. Er., c. Lamie.
Lamie dicebantur quia in cunis lactantes infantes lanient
et creduntur esse demones qui, ex animabus male meritis,
aereum corpus sumunt. Helinandus autem, in VIII li., Lamias,
Larvas, Lemures nil aliud esse dicit quam umbras
terribiles animarum seu spirituum inmundorum, quorum
natura, teste Ieronimo, est terrere pueros vociferando in
secessu domus et angulis latebrosis. Signo tamen crucis
opposito, evanescunt. Ideo in hynno Apostolorum Petri et
Pauli canitur: " Larvas expellunt demonum ultra mundi limites"
Et hinc tractum est ut quod apponitur, ne quis cognoscatur
vel ad terrorem, " larva" dicatur7. Require in li.
de Edi. me. dignis, c. Larva.
|
1
5
10
15
|