Siciliam mittit, quos apud Maltam dirigit Imperator.
Mense Madii inquisitiones fiunt Imperatore
mandante, de collectis et talleis, de
rupturis domorum, de arma portantibus,
de lusoribus taxillorum.
Mense Iunii summitates murorum Sancti
Germani nouiter reparate solo sternuntur.
Mense Iulii pro ordinando studio Neapolitano
Imperator ubique per Regnum mittit
literas generales.
Hoc anno imperator Minianum in demanium
recipit.
Muri Sancti Germani optentu magistri
Petri et magistri Roffredi de Sancto Germano,
imperialis Curie iudicum, integri remanent,
Imperatore mandante.
Imperator ipse pro libertatibus ecclesiarum
et clericorum, iustitiario Terre Laboris
suas litteras mittit, in quibus mandat, ut
ecclesias omnes, clericos, obedientias, possessiones
et homines eorum contra libertates,
quas habuerant temporibus regum in
collectis et talleis, datis et aliis publicis
seruitiis ammisceri cum aliis non permittant,
et nichil cum laycis participent in eisdem,
nisi probetur, quod tempore regis Guillelmi
secundi cum eis in huiusmodi seruitiis
contulissent.
Mense Septembris pro facto Sarracenorum
Sicilie tantundem colligi mandat de
terra Casinensis ecclesie Imperator, quantum
collectum fuit in prope preterito mense
Ianuarii.
Marchio Montisferrati cum electis nonnullis
militibus quos in Lombardiam et
Tusciam retinuerat, uenit Brundusium, profecturus
in Romaniam in succursum ciuitatis
Thessalonicensis, quam Commiano tenebat
obsessam; et relicta gente sua Brundusii,
|
|