Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 219


salvatore pro multorum salute in hoc loco directus, tam sancta
conversacione, quam digni
operis labore maxima lucra
salutis animarum Deo prestitit hic congregatarum, et
non solum tunc presenciuin,
sed et post sequencium pater egregius singularis enituit.
denique ex regali proienie ortus, regali quoque aula nutritus, liberalibus
litterarum studiis aprime
eruditus, puritatem inno-
centis vite felici sorte pro-
vexit, unde iure meruit adipisci premia digna. cum enim esset imperatoris
Hludovici, qui Almus est appellatus, ex preclara coniuge
ipse quoque cognatus, tandem a Domino fore vocatus, et sub sacro
habitu Christo militaturus accessit; et propositurri divine religionis
piis exercebat operibus. sed dum in sacro cenobio ultra ceteros,
qui sibi videbantur esse commilitones, ita summa virtutis ope excederet,
ut in sancte conversacionis studio precelsior haberetur, ex divino
nutu, tociusque sancte congregacionis eleccione, undecimus
post sanctum Paldonem constitutus est abbas, anno incarnacionis
dominice septingentesimo nonagesimo .III0, indiccione prima.

Torna all'inizio