sillabarum. (3) Sed regule huius cursus ab autoritate apostolice sedis manant. Unde, si distinctionis fuerit dictio trissillaba finitiva cuius penultima producatur, precedentis dictionis est similiter penultima producenda, hoc modo: 'Caritas est omnium regina virtutum'. (4) Quod si fieri non potest, ex monosillaba et bissillaba suppleatur, hoc modo: 'Caritas ad plenum exornat et vestit'. (5) Eandem trissillabam sui penultimam producentem precedit monosillaba dictio eleganter, dum modo precedentis penultima dictionis sillaba brevietur, hoc modo: 'Caritas virtutum omnium est regina'.
(6) Si vero tetrasillaba dictio fuerit finitiva cuius penultima producatur, precedentis debet penultima breviari, hoc modo: 'Caritas est virtutum omnium complementum'. (7) Idem est iudicium, sicut diximus, de monosillaba et trisillaba sui penultimam producente. (8) Similiter ex duabus dissillabis fieri potest idem, hoc modo: 'Caritas virtutum omnium palmam gerit'. Idem accidit et hoc modo: 'Caritas est lux mentis'.
(9) Quod si distinctionem finiat dictio tetrasillaba cuius penultima brevietur precedens suam debet penultimam elongare, hoc modo: 'Caritas est omnium virtutum perfectio'. (10) Idem est iudicium de monosillaba et trisillaba sui penultimam breviante, hoc modo: 'Perfectio virtutum est caritas'.
(11) Et videtur urbanius ut precedentis distinctionis ultima dictio penultimam corripiat et suam producat penultimam sequentis
|
|