a communi Ianue sollempnis nuntius fuerat destinatus, in suum
admiratum eligentes, ad ferendum auxilium fratribus suis profecti
sunt. prius tamen per duos fratres Minores ad capitaneum galearum
Venetorum miserunt, rogantes quod cum inter eos
treuga esset, fratres suos, quos ceperant, cum navibus et rebus
libere dimitterent. illi superbe nimium respondentes
et de sua multitudine confidentes, ad expugnandas galeas Ianuensium
totis viribus properabant. Ianuenses igitur prelium
declinabant, maxime quia illi in maiori numero satis erant.
cum igitur Ianuenses cum suis galeis in portu Layacij
se recepissent et viderent stolum galearum Venetorum contra
se ad prelium preparare, a portu se elongaverunt et ad se defendendum
viriliter paraverunt. et ecce accidit incredibilis victoria et
nostris temporibus inaudita et de Celo, ut credimus, preparata,
quia tam pauce galee Ianue contra tantam galearum
multitudinem Venetorum, fortiter preliantes, omnes debellaverunt
et .XXV. victoriose ceperunt, que omnes erant onuste mercibus
pretiosis. relique autem fuge presidio evaserunt. in
|
|