Bonifacius Veronensis: Eulistea

Pag 33


Nos pugiles eius fuimus, nos omnia passi
Propter eam; tantisque malis speramus ob illam
Surgere fine suo. - Dum sic plangendo querelis
Ac instando suis, venit ploratus ad aures
Cesaris, ac illi placuit dimittere captos.
Dum Perusina suas vellet confinibus alas
Gens transire suis, quibus est augustaque missa
Pagina, cuius erat tenor ac intentio summa:
Fedus amicitie semper durabile secum,
Ut non illa foret divisio velle suorum.
Hii cui compulsi faustu responsa dedere: -
Non si omnes essent Federici carcere nati,
Uxores nostreque simul, quod cedere cultu
Vellemus fidei. Sic nos divina potestas
Subiectos dedit esse sibi, quod nullus ab ullis
Tractari posset discessus, et illius alma
Ecclesia; sed in hoc nati, ut vivamus in ipsa,
Ac moriamur. Ea sumus omnes. Ite ferentes
Talia. Re simili reditur tempore nullo,
Ni quam nulla pati licitum convitia nobis.
Nuntius ex latis non pene subiacet ulli:
Alta sequi potius qui nuntiat alta meretur.
Ex ausis pena nobis debenda fuisset,
Si scelerum motus avertissemus et iras.
Festineris iter; domino quoque talia vestro
Dicite. - Sic abeunt, referenda singula dicunt.
Indignatus enim detentos illico Cesar
Mittit in Apuliam. Perusinus at ardet in iram
Acrius, ac vires exagerat atque superbit;
Milite transuperat quotiens, et Tibridis haustus
Flumineos. Metuens Rosianum iussa subintrat;
Atque Bitona favet, et ei Mevania favet;
Spellinasque arces aggressus, et obsidet illas
Circuitu, biffasque feras, et quaslibet artes

Torna all'inizio