forsan indulgeatur eventu, deest possibilitas consummandi, adeo, quod inceptam seriosi telam dictaminis
complete texere nequeo, sed cogor inexpletam relinquere, quin immo quasi precidere, dum
ordior adhuc eam. Quoniam ergo sic me rapiunt aliena negotia et absorbent, quod totus sum illis
deditus et intentus, propter quod etiam vivo aliis plus quam mihi, non possum pro me commode,
sicut expedit, vigilare neque de interiori cogitare homine, sicut vellem. Quare spiritualium virorum
auxilium est mihi plurimum opportunum. Ad vos itaque, qui mole deposita terrenorum ad superna
expedite conscenditis, qui eductis de laqueis seculi pedibus liberis sursum pergitis gressibus, qui
mundanis amenitatibus omnino despectis confidenter ad celestes delicias inhiatis, qui terrena egressi
habitacula mansionem celicam elegistis, qui levatis ad celum oculis contemplamini limpida mente
Deum, qui sedulo eum alloquimini devotis orationibus et attentis, qui humilium supplicationum
instantia ipsum ad gratiam et misericordiam inclinatis, qui per eminentem conversationem ac vitam
et assidua placide servitutis obsequia iam quasi familiares et domestici eius estis, cum magna fiducia
et securitate recurro, ut, cum multum apud maiestatem divinam merita vestra possint et valde sit
efficax vestra intercessio penes eam, interpelletis attente ipsius pro me indigno clementiam et coram
eo pro meorum venia commissorum crebris deprecationibus insistatis, ut indulgentiam, quam meis
non mereor meritis, actibus vestrarum precum assequar interventu.
II 27
Manus nostra docta recipere munera vestra grata gratanter recepit, parata plura recipere, cum mittetis.
II 28
Consueverunt preces assequi prompte prosecutionis affectum, que habent rogantis reverentiam in
conductu et rogati desiderium in occursu. Sane cum litteras vestras recepimus, proxima futuri festi
sollempnitas nostram habet presentiam obligatam. Deliberationis enim nostre iudicium iam prevenerat
petitionis oblate libellum. Cum ergo sit nostri propositi beato Francisco solvere, quod debemus,
petitioni vestre satisfieri poterit premissa solutione debiti alieni, quin immo nostri, cum nobis
in sancto et sancto solvatur in nobis.
II 29
|
|