et exponendum eorum subtile supplere ingenium, sed addere vel minuare est subdole
contra sacrosanctum eorum sensum, aliter quam illi callida tergiversatione diversa
sentire et confuso stilo perversum dogma componere ac per hoc impio ore potius
iactanter garrire quam docere presumere. Plurimorum etenim catholicorum virorum
ecclesiarumque Dei cultorum sacre fidei compositum venerabile legitur opus aliis
quidem verbis dissimilique calamo resonante, sed eundem sensum eundemque ingenii
intellectum concorditer inviolatae fidei uno adsertionis redolere probatur documento.
Nam si recenseatur Nicaeni symboli series veneranda, nichil aliud de Spiritu sancto
in ea nisi hoc modo repperiri poterit promulgatum: “Et in sanctum”, inquiunt, “Spiritum”.
Quid est ergo dicere: “Et in Spiritum sanctum”? Quomodo accipienda est
tam brevissima eorum professio, nisi ut patenter detur intellegi mentium eorum integre
fidei religiosa devotio et in sanctum Spiritum sicut et in patrem et filium probabiliter
credidisse, quemadmodum postea a sanctis patribus centum quinquaginta, qui contestati
sunt symboli fidem Nicaeni concilii inviolatam perenniter permanere? Suppleverunt
tamen quasi exponendo eorum sensum et in Spiritum sanctum confitentur se
credere, “dominum et vivificatorem, ex patre procedentem, cum patre et filio adorandum
et glorificandum”. Haec enim et cetera, quae secuntur, in Nicaeni symboli sacro
dogmate non habentur. Sed et postmodum, propter eos videlicet hereticos, qui susurrant
sanctum Spiritum solius esse patris et a solo procedere patre, additum est:
“Qui ex patre filioque procedit”. Et tamen non sunt hi sancti patres culpandi, quasi
addidissent aliquid vel minuissent de fide trecentorum decem et octo patrum, quia
non contra eorum sensum diversa senserunt, sed inmaculatum eorum intellectum sanis
moribus supplere studuerunt. Didicerant itaque centum quinquaginta, qui intulerunt
a patre procedentem, evangelista testante promisisse discipulis ipsum unigenitum de
suo spiritu: Spiritus, qui a patre procedit, ipse me clarificabit. Legerant nempe hii
sequentes, qui addiderunt: “Qui ex patre filioque procedit”, ipsa eademque veritate in
evangelio redarguente Philippum: Philippe, inquit, qui videt me, videt et patrem meum.
An non credis, quia ego in patre et pater in me est? Si ergo, sicut ipse testatur, inseparabiliter
et substantialiter est pater in filio et filius in patre, quo pacto credi
potest, ut consubstantialis patri filioque Spiritus sanctus non a patre filioque essentialiter
et inseparabiliter semper procedat? Quis est iste, obsecro, qui dicit discipulis
suis, cum insufflasset in eis: Accipite Spiritum sanctum? Quis est, inquam, qui repromisit
eis? Nonne unigenitus filius, qui in patre est et pater in eo? Nisi ego abiero,
paraclitus non veniet. Cum adsumptus fuero, mittam eum vobis. Et illud: Paraclitus
autem Spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret
vobis omnia, quecumque dixero vobis. Saepe etenim a nobis nostrisque
maioribus indubitanter diffinitum est inseparabilia semper esse opera sanctae trinitatis.
In eo namque Spiritus sanctus a filio procedere creditur, in quo a patre procedere
non dubitatur. Sed melius hoc adprobare valemus, si rei gestae actio, quae
per apostolos est exsecuta, in medio revolvatur. Per fidelissima quippe historiae
argumenta, que actus nuncupatur apostolorum, Luca evangelista testante cognovimus
praedicante Petro in Iudea tria fere milia credentium conpuncto corde dixisse ad
|
|