Lavernae essent, in cuius luco obscuro abditoque solitos
furta praedamque inter se luere. Hinc et Lavernalis porta
vocata est.
Lacerare dividere, comminuere est; ex quo dictus est lanius,
qui disci<n>dendo lacerat pecora; lacinia, quod pars vestimenti
est; lacerna, quod miuus capitio est; lacer, quod auribus
curtatis est, et lacerum, quodcumque est in corpore inminutum.
Laudare apud antiquos ponebatur pro nominare.
Lautitia farina appellabatur ex tritico aqua consperso.
Lautulae locus extra Urbem, quo loco, quia aqua fluebat,
lavandi usum exercebant.
Lactaria columna in foro olitorio dicta, quod ibi infantes
lacte alendos deferebant.
Laccobrigae nomen conpositum a lacu et Arcobriga Hispaniae
oppido.
Lancea a Graeco dicta, quam ilh lonchen vocant.
Lanoculus, qui lana tegit oculi vitium.
Lamberat scindit ac laniat.
Lanerum vestimenti genus ex lana sucida confectum.
Lapit dolore afficit.
Lapidicinsea ubi exciduntur lapides.
Latex a lapsu, profluens aqua dicitur. Utimur tamen hoc
vocabulo et in vino.
Latine loqui a Latio dictum est: quae locutio adeo est versa,
ut vix ulla eius pars maneat in notitia.
Latrones antiqui eos dicebant, qui conducti militabant, apo
tes latreias. At nunc viarum obsessores dicuntur, quod a
latere adoriuntur, vel quod latenter insidiantur.
|
|