Clarus nobilium claro de sanguine patrum
Anselmus nostra presul in urbe fuit,
Dignus Alexandri successor eique propinquus,
Quem sibi de nostro munere Roma tulit.
Magna quidem sunt ista satis praeconia famae,
Et facit ad laudem patria sive genus.
Sed nos Anselmum non magnificamus, et ille
Ad famam nostro non eget eloquio.
Sed quia sunt hereses et scismata longa per orbem,
Quae non desistunt nunc quoque vana loqui,
Ut convertantur et ament et confiteantur,
Hoc robur geminum ducimus in medium.
Christus heri, Christus hodie, per secula Christus,
In multos testes, inprobe livor, habete.
Quid simulas Christi falso sub tegmine nomen?
Christus scissuram nescit et invidiam.
Non potes a Patris solio deducere Christum,
Et, quos Christus habet, tollere quando potes?
Symon in astra tuus cum moliretur habire,
Corruit in preceps, Symone dante praeces.
Symon humi stratus iam cor super hastra levarat:
Quem gravat impietas, non valet alta sequi.
Ecce iacet, sed pestifero de sanguine proles
Impia non cessat surgere, non furere.
Que venale putans Christy cum numine nomen
Pontificale decus vertit in opprobrium .
Hoc vicium tam turpe volens extinguere Symon
Noster virtutis format et ipse viros,
Et fidei quorum paciencia fortiter instat
Gratis accipiens, vendicione carens.
Sic a principio Symon cum Symone pugnat
Et sibi tyrones Symon uterque facit
Et faciet, dum tempus erit, quia pestis avara
Prima quidem cecidit, sed nova semper erit
Et velut idra capud geminum de vulnere tollens
Crescit in augmentum vulneris et capitis.
Set iam magnanimum pugilem formemus, et ante
Circumducamus per leviora parum.
Pascat oves, studeat cythare per pascua, noctu
Defensor pecudis excubet intrepidus.
Iam post ursorum dentes, post ore leonum
Audenter forti dilacerata manu,
Si veniet terrere volens fortissimus ille,
Subsannet puerum, sed ruat ante virum,
Qui veniat non in gladio confisus et asta,
Sed facili funda cum lapide et baculo.
Hunc igitur, sicut breviter premisimus ante,
A Mediolano germine Luca tulit.
Quae tulerat patruum, tulit et gavisa nepotem,
Felix, si gemina perfrueretur ope,
Ut sicut patruo vellet parere nepoti,
Dum sicut patruum Roma vocaret eum.
Sed, ve, Nero, tibi! Ve, Symonis empcio caeca!
Quando satellicius concidet iste furor?
Quando sines catedram Petri sessore sub uno?
Quando pontifices aequa docere sines?
Tempus erat, cum multa dolens ob vulnera Symon
Inter oves rabidos cogeret ire lupos.
Iam Leo Romanus pugnaverat et Nicholaus
Et plures alii, quos numerare gravat.
His ita sublatis sedes Romana priorem
Evocat Anselmum, praecipit esse ducem.
Concitus his odiis totas magus excitat artes
Et Cadulum a Parma cogit in auxilium;
De quo pauca loqui satis est, quia dicere totum
Nulla potest racio, scribere nulla manus:
Sic animus frendet, sic alta mente superbit
Humani siciens sanguinis. His adeo
Quid sceleris non conveniat, quid flagiciorum
Possit abesse malis, fingere nemo potest.
Iam qui iusticiae locus hic, quis religioni?
Inveniant, quibus est gloria miliciam
Ducere, sacratis altaribus ordinibusque
Per praecium fures sacrilegosque dare.
Haec illi tanti fiducia nisibus, haec est
Ad pastoralem gracia tota gradum,
Haec ad Romanam virtus et scala cathedram:
Ogganire Petro, Symonis arma sequi,
Regibus assensum prebere manumque fidemque,
Ut decus ecclesiae non sit in urbe sua.
Nomine mutato eum sacrae sedis honore
Surgit Alexander et pia bella facit.
Quo valide culmen Romanae sedis agente
Luca tamen proprio non erat orba patre.
Nec dedit ille vices alii moderaminis huius
Dum parat et nutrit, qui bene portet honus,
Et similes actus simili de nomine pensans
Informat puerum, qui regat ecclesiam.
Quo monitore puer puero maiora secutus
Florescit studio, sed bonitate magis.
Ille ergo varios estus et pontificales
Curas inmotus portat et intrepidus.
Et modo Romanis, modo se Lucensibus offert,
Et quoquo vadit, Symon ab arce cadit.
Non illum regalis apex, non barbarus hostis
Terruit, ut sacram desereret catedram.
Et rex multa quidem multumque timenda minatur,
Sed rex pontifici non nisi Christus erat.
Rex, ut Teutonicus, frendens sibi cuncta licere,
Se sine susceptum dampnat episcopium,
Dampnat pontificem sine venditione sedentem,
Et Christy donum clamitat esse suum.
Et quia Romanas arces pater emerat olym,
Ecclesiae summam deputat esse suam.
Inde furit dampnumque suae putat esse coronae,
Si liceat patrem civibus eligere.
Mente ergo captus ductusque cupidine caeca
Temptat Alexandrum terrificare minis.
Emittit procerem de stipatoribus unum,
Qui perterreret atque fugaret eum,
Et Cadulum catedra sublimem pontificali
Terrarum et caeli clavigerum faceret.
Qui simul intravit multis comitantibus Urbem,
Teutonicos apices iussaque nota facit.
Ponit in altari demens regale sygillum,
Per quod Alexandro tollat episcopium.
Iam clarescebat, iam toto ceperat orbe
Lucifer ille faces spargere multimodas;
Lucifer ad cuius radios flamasque calentes
Frigore cum tenebris sol cariturus erat:
Inter praecipuos vir summae religionis
Hildebrandus, apex et columen fidei,
Qui simul accepit vanis terroribus Urbem
Sollicitam, medios proruit in populos,
Et fidei clipeum tanquam Vincentius alter
Arripit elinguem solvere pontificem.
Et bene, nam sicut lingua Valerius uti
Non poterat nimiae simplicitatis homo
Et verbi curam iam comendaverat illi,
Quem gemino clarum noverat eloquio,
Sic et Alexander verbis vulgariter utens
Sepe vacillabat retro vel ante cadens.
Hildebrandus erat vos eius, ut illius ille,
Iam tunc ardescens pectore principibus
Iudicibusque fidem vastantibus obvius ire
Proque Deo vero fortis acerba pati.
Ac primum populi paccata sedicione
Contra legatum talia verba facit:
«Rex», inquit, «nobis non est, homo fallitur ille,
Qui putat hanc urbem subdere servicio.
Roma per antiquum non servit, sed dominatur:
Roma sibi famulos novit habere duces.
Hystoriae narrant et regum gesta locuntur,
Quae sibi Romanus subdiderit populus.
Sed iam preteream reges populosque subactos
Et Gallos etiam complicuisse manus.
Ad Christum veniam, regem super omnia regna
Et dominatorem tocius imperii.
Cui recte binos priscae rationis ad instar
Rectores, sed non annua sceptra dedit.
His longe lateque suam ditantibus urbem
Crevit Romani nominis imperium.
Et multo melius Christo sub principe pollet,
Quam cum regnaret subdita demoniis.
Qui Christum sequitur, Petri quoque novit habenas
Et Pauli lumen suscipit et regimen.
Hoc de fonte fluit totum divisa per orbem
Gracia celestis et decus ecclesiae.
Hoc Constantini prudentia sensit et illi
Qui sibi doctor erat, noluit esse caput.
Noluit auctorem fidei sub condicione
Terreni fastus moleque posse premi.
Sic habiit, sic instituit, qua viveret, urbem,
Silvestroque decus et diadema dedit.
Qui monitus causas discernere pontificales
Horruit addictos litibus esse deos.
«Vos», inquit, «vestras per vos decidite lites,
Nam non est hominis ponere iura diis.
Vos autem Deus ipse deos testante propheta
Astruit et sobolem non negat esse suam.
Me vero sicut relicos ubicumque potentes
Exequare Deo gloria nulla potest».
Sic Constantinus et eum per longa secuti
Tempora senserunt et tenuere patres.
Et Christum in Petro venerantes eius honorem
Tanquam divinum tangere sunt veriti.
Si Christus Deus est et Petrus claviger eius,
Iam, nisi per Petrum, nemo videbit eum.
Quisquis in ac catehdra post Petrum iure sedebit,
De virtute Petri claviger eius erit.
Petrus Clementem supera cum sede locaret,
Non invidit ei solvere vincla reis,
Quamque potestatem per Christum Petrus habebat,
Pascendis ovibus pleniter atribuit.
Non quia de Petro procedat gratia tanta,
Sed, quod Petrus agit, nonnisi Christus agit.
Fons fidei Christus, fons vitae spiritualis,
Et pastoralis arbiter officii.
Ipse suis ovibus per se fomenta ministrat
Et dat pastori, quod scit opus pecori.
Non est humanum, sed nec magis imperiale
Divinum munus vendere sive dare.
Quando sacerdotem rex ordinat aut sacrat aram?
Quando crisma facit? Quando reformat Adam?
Tolle sacerdotem, iam non erit unctio vestra;
Quae si non fuerit, rex quoque nullus erit.
Iamne vides regem de munere pontificali,
Et non de regis munere pontificem?
Sic a principio Saul a Samuhele creatur,
Et regni leges ipse propheta dedit.
Denique non recolis huius primordia fastus,
Cum sub iudicibus rexerat ipse Deus?
Omnia florebant. Quid narrem clara virorum
Praelia? Debboream respice miliciam.
Ut vero regem populus quaesivit habere,
In Samuhele suo spernitur ipse Deus:
Spernitur, et regem primum non gratia fecit,
Set Deus ad penam plebe merente dedit.
Unde vides, regnum quae corruptela sequatur,
Cum Saul ante puer annuus exprimitur
Et mox tam vehemens monstratur et exicialis,
Ut regnum tollat tertius annus ei.
Regnavit vero super hoc et pluribus annis,
Et quod regnavit, perdere regna fuit;
Et quod de puero, spretis maioribus, uncto,
Quem leo non superat, morbida fregit ovis.
Et post Goliam pro coniuge truncat Uriam.
Sic trait ad vicium, quod venit ex vicio.
Sed iam ne longum faciat narracio funem,
Ilicet et domino, quae loquor, ipse refer:
«Fallere, Ieroboam. Regni potes integritatem,
Si tamen ipse potes, in duo dividere.
Iura sacerdotum tam non potes ipse secare,
Quam neque lata Deo sacrificare potes.
Peccavit. Roboam. De servo ad regna vocatus
Non debes veteris inmemor esse gradus.
Et debes etiam vati persolvere grates,
Qui de servicio te tulit ad solium.
Quod si sacrificas vel sacris erigis aram,
Et manus arescet et sacra falsa ruent.
Si vero tibi pontifices pro munere ponis,
Noveris illicitum ritibus esse sacris,
Et licet occidas, licet et tormenta mineris,
Numquam deficiet Omnipotentis opus.
Denique quid tantos nobis molire tumultus?
Quae sunt cesarei iuris, habere licet.
Cesaris est armis patriam deffendere, fures
Et saevos homines perdere; pacificis
Leges, iudicium, mores formare, tributa
Et reditus equos per loca suscipere.
Cesaris est, qua vult specie formare monetam,
Quam formam Christus noluit esse suam.
Tu tamen, unde tibi Romani iuris honorem,
Unde tibi sceptrum nominis huius habes?
An quia patricium pro munere Roma vocavit,
Et diadema simul obtinuisse putas?
O male consultum Romanis! o Adriane,
Eripior canibus, mittor in ora lupis!
Si Longobardum metuis, ne dissipet Urbem
Et libertatem civibus eripiat,
Intolerabilius et multo sevius illut
Arbitror, ut veniat, qui sacra diripiat.
Ne Longobardi nostra dominentur in urbe,
Invitas Karolum; Gallica frena time!
Iam luimus nimium graviter suffragia tanta,
Qui tulit auxilium, subdola bella facit.
Divisit populum, quem decipit Alcimus iste,
Et papam proprium subrogat ad praecium.
Sed redeat, ne dispereat, Parmamque reversus
Contentus proprus finibus esto miser,
Ne crepet atque ruat deceptus inanibus alis
Neronique suo fiat in oprobrium».
Dic ita; nos vero non formidamus habere
Pontificem, nobis quem dedit ipse Deus;
Quem nisi maluerit patrem sibi rex tuus esse,
Deserat officium, quod sibi Roma dedit».
His ita responsis legatus mollior esse
Incipit et Cadulum deserit in dubiis.
At vero Cadulus post multas sediciones
Exaustis opibus flensque dolensque redit,
Et qui Romanae pacem turbeverat urbis,
Ulciscente Deo traditur exicio
Pro tantis rebus adeo crudeliter actis
Laturus longo carcere supplicium.
Rex, qui terruerat, ad se quandoque reversus
Mittit magnificos in sua verba viros.
Mittit Agrippinae rectorem plebis, amicum
Sedis apostolicae catholicumque virum.
Hic papam alloquitur lingua promptissimus Hanno,
Et pedibus figens oscula cum lacrimis
Sic est exorsus: «Peccavimus, optime pastor,
Et rex peccavit, sed redit ad veniam.
Et nos ploramus tundentes pectora: noli,
Obsecro, tristitiam iungere tristitiae.
Cernis squallentes habitus et pulvere longo
Faedatas facies, aspicis et lacrimas;
Et nunc quid superest? Dominum patremque fatemur
Et tanquam Petro colla manusque damus.
Tu quoque, sicut habes a Christo pontificatum,
Fac nos caelestis participes patriae.
Sit pax ecclesiis, sit sancta, sit inclita Roma,
Et nos letemur te patre sicut ea».
His flexus tantique viri devictus amore
Solvit et expletis omnibus ire sinit.
Illi ergo redeunt et papa quievit in Urbe,
Ad res Lucensis vertitur aecclesiae.
Instruit Anselmum, quo successore fruatur
Heredemque sui suscitet officii.
Ergo datus primis doctoribus absque labore
Et grandi cura dogmata prima capit.
Multa quidem puero vigilantia, discere leges,
Formas et numeros, tempora sive modos,
Et quae grammaticae ratio complectitur artis,
Omnia colligere sollicitudo fuit.
Inde per anfractus atque argumenta loquendi
Equatur summis ocius ingeniis.
Haec illi non doctus homo, sed spiritus ille
Scire dabat, qui mox et meliora dedit.
O pietas, o summe Deus! quam magnus et altus
Et quam clausa tui semita consilii!
Tu Romae Cadulum superasti, sed redivivo
Succrescente malo rursus ad arma vocas.
Et quia bella moves, ut sit laus magna tuorum,
Non sinis, ut duret longius iste labor.
Sed labor ad modicum, laus et retribucio longa
Non claudenda die, non habitura modum.
At vero meritis tandem mercede soluta
Precipis, ut veniat, qui nova bella gerat.
Ut quondam populus Romanus regna removit
Et dedit ad modicum temporis imperium,
Ne, qui fortis erat, iam non speraret honorem
Neu fragilem posset frangere longus honor,
Sic, inquam, Domine, nec iustis praemia differs
Et das miliciam bella sitire nova;
Non quia non valeas semel extirpare malignum
Et fraudes eius evacuare semel,
Set, quia sic opus est nobis certamine longo,
Quod non suffugiat tempore quisque suo,
Ut per sudorem caeli rapiamus honorem
Et pro milicia sit decus in patria.
Ergo nec ipsa mihi sine fructu praelia surgunt
Et mihi servus homo, non sibi bella facit.
Qui dum luctatur, dum fraudat et insidiatur,
Plus aliquando boni quam superatus habet.
Cum vero superat, nec tum victoria laedit,
Si non ad vicium calliditate trait.
Si trait ad vicium vel vi vel qualibet arte,
Cum lapsus resipit, utiliter cecidit.
Si iacet in vicio talis, cum stare videtur,
Non est de numeri condicione mei.
Haec est miliciae racio caelestis, ad illam
Conscripti faciunt fortiter et superant.
Et nichil est illis, quod non sit ad utilitatem,
Quando nec ipsa nocent, quae facit hostis homo,
Et quibus est donum non iam victoria sola
Aut merces eius, sed labor ipse etiam.
Ergone nulla mihi, Deus, haec aut parva putanda
Gratia pro Domino per mala longa mori.
Parva mihi laus est et gloria parva videtur
Pro patre, pro patria, pro pietate pati.
Denique et ipsa fides, Paulo quoque significante,
De largitoris munere prima venit.
Sic non est hominis, sed distribuentis habendum,
Ut credamus ei sive sequamur eum.
Ipse fidem donat, animos ad praelia format,
Et per verba foris edocet interius;
Qui nisi formaret teneris aetatibus aptos
Sensus, ut caperent, quae capienda forent,
Quando curas hominum, quamvis ratione vel arte
Singula, quae vellet, mentibus ingereret?
Quando scire daret pueris aut flectere linguam,
Aut formare habiles in nova verba sonos?
Sic hunc, sic alios superandis hostibus aptos
Aptis temporibus ordinat ipse Deus.
Hunc autem tanta prevenit gracia dote,
Ut iam de puero gaudeat omnis homo.
Sic loquitur, sic blandos adest, affabilis, aptus,
Sic se disponit omnibus ad placitum,
Ut iam non lateat illo de fonte rigari,
Quem quisquis biberit, flumina larga pluet.
Proficit ergo puer, pueri monimenta sequendo,
Qui natus nobis filius et datus est,
Qui corpus mortale gerens mortalia nostra
Flevit et ignorans et sine voce fuit,
Temporibus non eripiens sua iura quibusque,
Ut maior fieret atque magis saperet;
Non quia, quod Deus est, vel crescat vel minuatur,
Sed, quae sunt hominis, sunt minus atque magis.
Hos ergo ascensus et temporis et racionis
Anselmus graditur et puerum sequitur;
Non sine peccato penitus, quod nesciit ille,
Utpote virginei flos et honos uteri;
Set mores, sed mundiciam, sed simplicitatem
Amplexus, superas nititur ire vias.
Gaudet Alexander nec iam se cernit in illo,
Et senior gaudens vincitur a puero
Hunc alias temptare vias, maiora minari,
Scutum cum gladio forcius arripere,
Atque ita conversus: «Tibi laus, tibi gloria, Christe,
Martinoque tuo perpetualis honor,
Qui tantum decus hoc tantillo in corpore formas
Et nares nostras spargis hodore bono.
Quas mihi, Christe, rosas et quam bona lylia fingis!
Et quam purpureas aspicio violas!
O quae bella manent, quae vulnera symoniales
Et quam scismaticis intolerabilia!
Non hunc sub specie cuiuslibet utilitatis
Inficies maculis, Symon avare, tuis,
Quae me, cum fureres Cadulumque in bella vocares,
Aspersere notis turpibus et variis,
Cum miser et captus Romanae sedis amore
Distraxi decimas militibusque dedi,
Distraxi praetio curtes fecique libellos,
Prebendas praetii sub datione dedi,
Et quae multa mihi longo plangenda dolore,
Ne his incorrectis tollat amara dies.
Sed quia poeniteo, iam, quae inconsultius egi,
Permutare libet et melius sapere.
Iam canonum decreta sequar scriptumque Leonis,
Quod proprium nostrae contulit ecclesiae,
Et si quid patres proprium sancxere priores,
Quod sacrosanctis usibus expediat.
Sic iubeo, sit legitimum, sit perpetuale,
Ut res ecclesiae non cadat in praetium.
Hac in sede volo, nemo sibi proprietatem
Vindicet et partes nemo sibi faciat.
Bis sex presbiteri, VII sint officiales
Et sub eis totidem, qui sacra vasa ferant.
Quatuor addantur, qui non hac sorte fruantur
Nec sint in gradibus his vel in ordinibus.
Quisquis presbitero succedit, presbiter esto,
Et gradibus reliquis sit ratio similis.
Si nondum est, ipso fieri non differat anno,
Aut cadat et stipem perdat et officium.
Quaque die missae celebris sollempnia fiant,
Ut mos est primis omnibus ecclesiis.
Et si quid minus est aut amplius ad rationem,
Tu, Deus, huic puero scire et amare dabis,
Quem volo, quem cupio pro me tua pondera ferre
Non iam, quod meus est, sed quia te sequitur».
Haec senior secum. Post haec, ut corde gerebat,
Devotus properat omnia perficere.
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
55
60
65
70
75
80
85
90
95
100
105
110
115
120
125
130
135
140
145
150
155
160
165
170
175
180
185
190
195
200
205
210
215
220
225
230
235
240
245
250
255
260
265
270
275
280
285
290
295
300
305
310
315
320
325
330
335
340
345
350
355
360
365
370
375
380
385
390
395
400
405
410
415
420
425
430
|