Salimbene de Adam: Cronica

Pag 263


nominatus, sollemnis atque famosus; cuius anima per misericordiam
Dei requiescat in pace! Amen. Item iste frater Henricus
Pisanus fuit morigeratus homo et Deo devotus et beate
Virgini et beate Marie Magdalene. Nec mirum, quia ecclesia sue
vicinie Pisis habebat vocabulum huius sancte. In civitate etiam
Pisana beata Virgo vocabulum habet matricis ecclesie. In qua
fui a Pisano archiepiscopo diaconus ordinatus.
Multas cantilenas fecit frater Henricus et multas sequentias.
Nam illam litteram fecit et cantum:
Christe Deus,
Christe meus,
Christe rex et Domine!
ad vocem cuiusdam pedisseque que per maiorem ecclesiam Pisanam
ibat cantando:
E s' tu no cure de me,
e' no curarò de te.
Item illam cantilenam fecit, litteram cum triplici cantu, scilicet:
Miser homo, cogita facta creatoris.
Item cantum fecit in illa littera magistri Phylippi cancellarii
Parisiensis, scilicet:
Homo, quam sit pura
michi de te cura.
Et quia, cum esset custos et in conventu Senensi in infirmitorio
iaceret infirmus in lecto et notare non posset, vocavit me, fui
primus qui, eo cantante, notavi illum cantum. Item in illa
alia littera, que est cancellarii similiter, cantum fecit, scilicet:
Crux, de te volo conqueri
et:
Virgo, tibi respondeo

Torna all'inizio