Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 524


ARTICULUS 2
Utrum ad omnes ordines tertiae hierarchiae
pertineat custodire homines.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod custodire pertineat ad omnes ordines tertiae hierarchiae.
Quia, secundum Dionysium, tertiae hierarchiae proprium est
lumen divinum accipere per convenientiam nostrae hierarchiae, idest proportionatum
ad immediate transferendum in nos. Sed ille Angelus dicitur custos
hominis qui immediate ipsum illuminat. Ergo videtur quod custodire ad omnes
pertineat.
2. Praeterea, Angelus custos defendit hominem ab impugnatione invisibilis
hostis. Sed arcere, secundum Gregorium pertinet ad potestates.
Ergo videtur quod illi ordini praecipue conveniat custodire.
3. Praeterea, missio ordinatur ad custodiam. Sed Angeli quinque ordinum mittuntur
ad explendum exterius ministerium, ut dictum est. Ergo omnibus convenit
custodire.
4. Praeterea, in hominibus inveniuntur diversa officia. Sed secundum diversa
officia distinguuntur ordines Angelorum, quorum officiorum aliquae similitudines
inveniuntur in officiis humanis, ut dicit Gregorius, ostendens qualiter
homines ad ordines Angelorum assumantur. Ergo videtur quod omnes ordines
ad custodiam deputentur.
SED CONTRA est quod dicit Gregorius, Angelos esse qui minima nuntiant.
Sed minima sunt quae ad singulares personas pertinent: quia quanto bonum est
communius, tanto est divinius, secundum Philosophum. Ergo videtur
quod illi qui singulis hominibus praesunt, sunt tantum de ordine Angelorum.
Praeterea, Bernardus dicit in lib. de Considerat.: «Putamus Angelos dici
qui singulis hominibus praeponuntur, in ministerium missi propter eos qui hereditatem
capiunt salutis». Ergo videtur idem quod prius.
Solutio
Respondeo dicendum, quod illi Angeli dicuntur hominum custodes qui immediate
illos illuminant, et habent actus limitatos circa humana officia, et procurant
quae ad ipsos specialiter pertinent: et ex hoc quod immediate illuminant,
excluduntur a custodia Angeli assistentes; ex hoc autem quod habent actus
limitatos ad dirigendum in humanis officiis, excluditur media hierarchia, quae

Torna all'inizio