Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 132


spirituum transmigrarit, utpote qui partem habuit in resurrectione iam prima, sicca lacrimas,
desine flere, ne nomen Domini exacerbes, dum suam niteris, licet incassum, sententiam revocare.
Dominus namque mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, cuius intuitu disponuntur
omnia, et suos in tribulationibus consolatur.

IV 17

Immensi doloris littera ad amicum, qui significaverat ei quandam suam dilectissimam esse nuperius
Litterarum vestrarum inspecto tenore cor meum quasi futuri rumoris prescium vehementer expavit
et eis, que sequebantur, plenius intellectis dolor repentinus totaliter me invasit adeo, quod animi
vigore perdito oculi pre lacrimis caligarunt et lingua luctuosis occupata singultibus quasi officium
locutionis amisit. Non ab re intellexi etenim, quod .. mulier, amor cuius mihi vivendi materiam
ministrabat et solacium opportunum, dilectionis mee federe violato nuper cuidam sit viro alteri
coniugio copulata. Utinam terre subitus me vorasset hiatus vel fluminis impetus corruisset, priuquam
illa dies miserabilis et hora tam pessima meis oculis illuxisset. Verumtamen cum super premissis
nullum reperire valeam consolationis remedium aut levamen, propono firmiter in meo corde
tam diu luctibus et doloribus inherere, donec anima, Deo volente, afflicti claustrum mei pectoris
derelinquat.

IV 18

Horruerunt pili carnis mee, eo quod gustavimus de amaritudinis calice, de quo potavit vos Christus
redemptor omnium in obitu filii vestri I., in quo vobis non defuit causa tristitie nec causa defuit
dolorosa et quidem nec nobis, qui vestris successibus quadam idemptitate communicantes affectuum
felicium sumus participes et contrariorum non sumus expertes. Verum quia Dominus dedit,
Dominus abstulit, voluntati eius nos conformemus, nostrum in eo consolationis remedium assumentes,
qui ponit humiles in sublimi et merentes erigit sospitate, qui facit post tempestatem tranquillum
et post nubilum dat serenum. Consolemini ergo, sperantes in Domino, quod ipse in adeptis
filiis et aliis, quos adhuc etas vestra promittit, vobis optata recompensatione restituet, quod nunc
in adempto amare videtur esse remissum.

IV 19

Magno ad ima de alto celi labente splendore ac de terre abysso ad superna ethera caligine consurgente
vox terribilis auribus orbis intonuit et solida eius fundamenta commovit, turbavit rectum
elementorum ordinem et firmam mundi compaginem nimio tremore concussit. Palluerunt solares
radii occurrente ipsis turbine tenebroso, et clarum diei lumen irruens densa noctis obscuritas offuscavit.

Torna all'inizio