Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 688


sollempniter ab utroque, ac ulterius in eadem causa secundum
iuris ordinem usque ad diffinitivam sentenciara rite processo
per ea que vidimus et cognovimus, omni qua debuit
deliberacione prehabita, dictum R ad dandum et solvendum
decimas in premisso libello contentas et in expensis cause
legittimis sentencialiter duximus condempnandum,
ipsarum tamen expensarum taxacione nobis in
posterum reservata.
Quas expensas postmodum in iiii marcas steriligenses
taxavimus, recipientes ab ipso P corporaliter iuramentum
quod tantum in causa expenderat memorata.
A qua quidem sentencia non exstitit appellatum.
Si vero appellatum fuerit, et terminus appellanti ad prosequendum
appellactonem prefixus est elapsus, tunc ita dicatur:
qui R, licet a dicta sentencia in scripturisappellaverit,
tamen causam appellacionis huiusmodi
infra terminum ad hoc sibi datumt est minime prosecutus.
Si autem appellatum fuerit, et terminus non fuerit prefixus,
tunc sic dicatur: qui R, licet a dicta sentencia in scripturis
— vel viva voce — appellaverit, tamen eandem
appellacionem infra terminum sibi de iure concessum
est minime prosecutus.

Unde in rem iudicatam transivit.
Verum quia inanis esset actio, si suo careret effectu,
prefatam nostram sentenciam — dicto P petente — execucioni
debite volumus demandari.
Quocirca discrecioni vestre presencium tenore conmittimus,
et sub pena exconmunicacionis quam ipso facto incurrat
nisi fecerit mandamus, quatenus ex parte nostra
movere, ac efficaciter inducere procuretis, ut infra x dies

Torna all'inizio