Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 180


Item de eodem Iuliano imperatore 36. ab Augusto.
Dum capit imperium Iulianus apostata Rome,
Rennuit a Domino cognoscere iura corone,
Demonibus potius subdere colla volens.
Templa Ierosolimis odio Christi reparari
Iussit, Ebreorum populos hinc inde vocari,
Lege facit Moysi sanguine thura dari.
Dedecus in Christi templum iubet ordine sisti;
Cumque parant templum prisca statione magistri,
Illico Iudeis obviat ira Dei.
Templa tremunt, pavimenta ruunt, et tigna sub illis
Ignibus e celis pereunt exusta favillis,
Exiliunt lapides, area sola manet.
Igneus ex templo globus est emissus in illos,
Incendens homines, vestes, caput atque capillos,
Astantesque viri iure cremantur ibi.
Hec ne fortuitu mala provenisse putentur,
Signa crucis confixa sibi gestare videntur,
Gestant Iudei corpore signa Dei.
Rex abit ad Persas, ubi dum pugnare paratur,
Sancti Mercurii mucrone cadens penetratur,
Sicut et his titulis gesta reporto tibi.
Noverat ipse sibi bellum campestre parari,
Ad quod dum properat, fertur plerumque minari,
Exitium patrie Basilioque dari.
Ibo reversurus, dixit, satagamque redire,
Basilium tunc pontificem mandabo perire,
Et populum pariter me remeante die.

Territus antistes populum vocat, atque precatur,
Sancta Dei genitrix patriam sibi quo tueatur.
Audit et in celis verba sonare Dei.
Dixit enim Christus: Iulianum perdite regem,
Prorsus enim sanctam satagens disperdere legem,
Imperat, ut populi docmata sancta negent.
Mittite Mercurium, secum pugnare duello,
Quippe minatus erat, si posset vincere bello,
Perdere tunc populum Basiliumque meum.

Ensis in ecclesia clippeusque manere solebat.
Quo bene Mercurius vivens sua bella gerebat,
Nunc ibi nec clippeus nec suus ensis erat.
Hec quia sic desunt, potuit cognoscere presul,
Vindice Mercurio regem fore corpore lesum,
Sicut et audierat voce tonante Ihesu.
Interea quidam vir de certamine venit,
Hic ait: Advenit miles de culmine celi
Mercurius, regi vulnera leta dedit.

Arma per ecclesiam populus dum bellica querit,
Sanguine regali poterant conspersa videri,
Que medio cleri nemo videbat heri.
P. 180 v. 2 post dum ita A. B. C:] Clericus imperium suscepit apostata Rome,
Cui Iulianus erat baptismatis ordine nomen;
Ille scelus patrie pravus ubique fovet. Ipse Iherosolimis iam templa iubet reparari,
P. 180 v. 35 post duello in marg. addit B1, quae recepit B2:] Nota, quod sanctus Mercurius olim miles arma sua in ecclesia Cesariensi
reliquerat, que tunc ibi pendebant, set in die belli non poterant inveniri. Ipse enim Mercurius
ea detulerat et cum eis Iulianum occidit. Die namque sequenti inventa sunt iterum in ecclesia recenti
sanguine maculata.

Torna all'inizio