6. Item, videtur quod sola una. Quia sola caritas Deum attingit. Sed omnis virtus
attingit suum obiectum. Ergo sola caritas habet Deum pro obiecto, et ita sola
debet dici virtus theologica.
Item, videtur quod tres; per hoc quod dicitur 1 Corinth. 13, 13: «Nunc autem
manent fides, spes, caritas, tria haec».
Praeterea, per virtutes theologicas conformamur Trinitati. Ergo debent esse tres.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, virtutes theologicae faciunt in
nobis inclinationem in finem, scilicet in Deum. In omni autem agente propter
finem, quod agit per voluntatem, duo praeexiguntur quae circa finem habet,
antequam ad finem operetur; scilicet cognitio finis, et intentio perveniendi ad
finem. Ad hoc autem quod finem intendat, duo requiruntur; scilicet possibilitas
finis, quia nihil movetur ad impossibile; et bonitas eius, quia intentio non est
nisi boni; et ideo requiritur fides, quae facit finem cognitum, et spes, secundum
quam inest fiducia de consecutione finis ultimi, quasi de re possibili sibi; et
caritas, per quam finis reputatur bonum ipsi intendenti, inquantum facit quod
homo afficiatur ad finem; alias nunquam tenderet in ipsum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod timor non dicit motum in Deum, sed magis
fugam ab ipso, inquantum homo ex ipsius maiestatis consideratione per reverentiam
resilit in propriam parvitatem: et ideo non dicit aliquid quod praeexigatur
ad motum in finem.
Ad secundum dicendum, quod sapientia est de divinis in statu viae per rationem
creaturarum ex quibus Creatorem cognoscimus; unde non est circa Deum secundum
id quod in seipso est ut finis supra posse naturae elevatus, sicut fides.
Ad tertium dicendum, quod latria non habet Deum pro obiecto, sed id quod
Deo exhibet tamquam debitum Deo: Deum autem habet pro fine proximo; unde
non est virtus theologica, sed cardinalis.
Ad quartum dicendum, quod virtutes theologicae non distinguuntur penes attributa
divina, sed penes ea quae exiguntur in eo qui operatur propter finem,
antequam propter finem operetur.
|
|